3. AMBROS.  Contemptibiles . Tamen intractabiles,  
et inconsideratos esse significavit, ut imperitos forte  
ex fratribus judices eligerent. 
4. LANFR.  Contemptibiles . Non imperando, sed  
exprobrando supponit causam cur fideles propter  
discussionem causarum suarum ad infideles ire  
cogantur, videlicet quia personas terrenarum legum  
ignaras, ad audiendas fidelium causas, constituebant.  
Et ita dictum est similiter in Evangelio ( Matth.  
XXV, 9):  Ite potius ad vendentes , et in Virgilio ( Egl.  
I, 74):  Insere nunc , etc. 
5.  Ad verecundiam vestram . Quasi diceret; Non  
impero, sed commemoro, ut verecundiam habeatis,  
quia facitis. 
6. AUGUST. ( Enchirid. ad Laur., c.  18, tom. III).  
 Jam quidem delictum est. Si quis voluerit tunicam  
tuam tollere, et judicio tecum contendere, dimitte illi  
et pallium  ( Matth.  V, 40). Et alio loco:  Et qui abstulerit,  
inquit, tua, noli repetere  ( Luc.  VI, 30). Prohibuit  
itaque suos de saecularibus rebus cum aliis habere  
judicium. Ex qua doctrina, Apostolus dicit esse  
delictum; tamen cum sinit finiri in Ecclesia talia 
judicia inter fratres, fratribus judicantibus, extra  
Ecclesiam vero terribiliter vetat, manifestum est  
quid secundum veniam concedatur infirmis. 
7. LANFR.  Sed vos injuriam facitis . Quasi diceret:  
vos non estis tales, ut illatam injuriam velitis ferre,  
sed potius vultis inferre. 
8.  In nomine Domini . In baptismo dicit; ubi distincte 
commemoratur, et subintelligitur in nomine  
Patris. 
9. AMBROS.  Omnia mihi licent . Omnia sibi licere  
dicit, ea scilicet quae coapostolis ejus licuerunt. Hoc  
enim praemisit postea hanc causam acturus, sicut 
  |  
  |