secundo secunda, tertio tertia, quarto quarta, quinto quinta, sexto sexta. Dies  
vero septimus vacat, nec ei pars ulla libri ascribitur, quia nimirum pars septima  
octavo est ascribenda diei. 
[c.] Prima itaque parte de curis pastoralibus agitur in typo stellarum vel  
angelorum septem; secunda de conflictibus martirum in misterio signaculorum  
septem; tertia de doctorum conflictibus in typo angelorum tubis canentium;  
quarta de conflictu heremitarum et virginum in typo mulieris amicte sole et  
eorum, qui sunt de genere eius; quinta de spiritualium zelo virorum, quibus est  
contra mundi scelera, que oculis suis cernunt, conflictus. Sexta contra Babilonem,  
hoc est contra mundi scelera, sententia incutitur peremptoria, deinde contra  
gentes plurimas, que contra Christi nomen insurgent, novissime autem contra  
filium perditionis et gentes, quas adducet in prelium. Sicque consummato seculo  
celestis regni gloria in figura pretiose civitatis describitur. 
[2.] Quinque autem sunt turme, que spiritualiter in hoc libro notantur, apostolorum,  
martirum, confessorum et virginum, deinde universalis ecclesie clericorum  
vel monachorum, omniumque pie viventium in fidei unitate. Contra  
hos diabolus suas misit catervas, Iudeorum, paganorum, Arrianorum et Arabum,  
et postremo universalem disperate multitudinis turbam. 
Quatuor speciales turmas quatuor significant animalia: leo, vitulus, homo,  
aquila; leo scilicet pastorum ordinem, vitulus martirum, homo doctorum, aquila  
contemplantium. Iste sunt quatuor spirituales regis austri cohortes, contra  
quas rex aquilonis bestias nimis sevas direxit, leenam scilicet, ursum et pardum  
et aliam, cuius effigiem Daniel non expressit. Significant enim illa persecutorum  
genera, que supra memorata sunt, Iudeorum scilicet et paganorum, Arrianorum  
et Arabum. Quinto loco sedes ponitur, hoc est generalis ecclesia, de  
qua viri spirituales accensi zelo egrediuntur, ut secundum Babilonis scelera suas  
plagas effundant. Quinto igitur prelio conflictus ecclesie terminatur. Quod autem  
sequitur in sexto sigillo, quasi alterius seculi novitatem videre est. 
Primum itaque tempus apostolorum fuit, secundum martirum, tertium doctorum,  
quartum heremitarum et virginum, quintum generalis ecclesie. Sane sextum  
tempus ad iniquorum reservatur iudicium, in quo tamen Israeliticus populus 
  |  
  |