Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 39

libro II


demorsione invidorum animos demollitur'; hic est sententie
dignitas et verborum. (17) Quandoque tantum intrinsecus habet
oratio dignitatem, ut sepius in evangelico sermone contingit,
velud cum dicitur: 'Beati pauperes spiritu'. (18) Verbum enim
sibi verbum evangelicum iustissime conformabat, quia sicut ipse
Christus volebat divitiarum thesauros intrinsecus et paupertatem
exterius nos habere, (19) ita in apparentia pauperem et nudum
sermonem sed in sententia divitem proferebat, ut ad paupertatem
spiritualem ipsa sermonis nuditas nos vocaret. (20) Quod
adhuc viris religiosis et honeste predicantibus est tenendum, ne
verba falerata et nimis viscosa proponere videantur. (21) Quandoque
tamen, translatione interveniente, causa necessitatis Evangelium
in verbis continet dignitatem, ut: 'Exiit qui seminat seminare'.
(22) Alie vero sacre scripture non tantum sententiarum
sed verborum etiam cunctis dignitatibus exornantur, (23) quia
sicut dicit Ieronimus, a fonte sacre pagine omnis scripturarum
dignitas emanavit. (24) Aliquando vero ex qualitate superficiali
contrahit oratio venustatem, ut si dicas: 'Nummus vincit, nummus
regnat, nummus imperat universis' vel sic: 'Pedes in angustis
calceorum ergastulis eliduntur'. (25) Et est similis dignitas
hec mundane que in apparentia magis quam existentia delectatur.
(26) In exornationibus igitur est cavendum ne ambitiosa

Torna all'inizio