[5]
Dissimiles a similibus arcet
Et nisi quis de sermonibus sibi Dei sapientie assimilaverit, quomodo ergo
nos assimilabit ad theologicam disciplinam sua manuductione? Cum similitudo
sit eadem rerum differentium proprietas, quedam sunt similia naturaliter,
ut homini homo confertur et assimilatur secundum humanitatem, que
species animalis et forma est substantialis omnium hominum et ultima
similitudo; quedam assimilantur secundum efficientias, ut album albo
confertur secundum albedinem; quedam moraliter vel ethice conferuntur,
ut iustus iusto, bonum bono, malum malo; quedam rationaliter,
ut genus generi assimilatur secundum generalitatem; nonnulla secundum
discipline habitum sibi primum secundo suo assimilantur simili, ut
sapiens sapienti. Sed cum nichil sibi ipsi simile sit, quomodo quis secundum
aliquam sapientiam assimilabitur sibi? Quia sapientia, ut ait auctoritas,
relucet in vultu sapientis et esta sibi similis, quia habitu[s], quem
induit [anima] ex consortio sapientie, prodeunte bona compositione
spiritea, verbis ipsius sapientie, dum sensa divina proloquitur, similatur
in facie. Unde «ab habitu faciei cognoscitur sensatus». Nimirum in
modum sapiens sibi assimilatur, dum se de interiori homine per verborum
sapientem imaginem proferens, per exteriorem quasi per se alterum
sapientiam profatur. Ecce homo interior, ubi est sapientia; ecce
homo exterior, in quo relucet ipsa sapientia. Iste itaque homo, dum ex
illius sapientia sapienter loquitur, quasi homo homini, id est ipse sibi,
per sapientiam assimilatur. Dicit ergo sanctus Dionisius, quod nisi quis
prius assimilaverit sibi loquendo de sermonibus Dei sapientie, ut quod
sapienter loquitur, sapienter etiam operetur, ut ex sigillo sapientis locutionis
fiat et exprimatur imago sapientis actionis, quamodo sua manuductione,
id est suo exemplo, adsimilabit nos ad theologicam et divinam
disciplinam? Quasi dicat: qui dissimilis est discipline, quomodo assimilabit
|
|