Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 8


enim spiritus vel unus spiritus aliquando dicitur secundum substantiam
ut Pater et Filius et Spiritus almus est unus spiritus, aliquando secundum
participationem ut homo adherens Deo sit unus spiritus cum eo, id
est fit particeps beatitudinis unius quam habet unus Spiritus, qui vere
unus est et quod est et quo ipse est. Non enim est aliud ipse et quod
habet ipse, sicut homo aliud est quod est homo et aliud quo ipse est
homo. Unus enim homo, unus est et unus homo, sed multis est, et multis
est homo que non sunt homo. Deus vero unus est, et unus Deus est,
et est sua unitas qua unus est et sua divinitas vel dealitas qua Deus est,
id est, est hoc ipsum quod est. Homo vero non est hoc ipsum quod est
homo.
Si quis vero opponat: «Qui adheret Deo unus spiritus est cum
eo», ergo est spiritus Dei, dico quod in compositione non semper
sequitur disiunctio, quia non quecumque coniunctim predicantur et
disiunctim, veluti “iste homo est sanctus, et iste est spiritus, ergo est
Spiritus Sanctu”. Sicut ergo ista disiuncta non possunt coniungi, ita
illa coniuncta non possunt disiungi. Quamvis possit concedi quod iste
homo qui adheret Deo sit spiritus Dei, quemadmodum dicitur spiritus
Domini malus irruit in Saulem. Itaque coniungimur, ait, Deo secundum
meliorem unitatem nostre rationalis et intellectualis virtutis et operationis.
Virtus rationalis contemplatio est, qua mens et spiritus noster
purgato corde ab omni immunditia, temetsi per speculum et imaginationem,
Deum intuetur, cui per fidei unitatem coniungitur. Nam cum
anima multas habeat virtutes quibus operatur, ut sensibilitatem in corporibus,
imaginativam vel phantasticam in memorialibus, super has
nobiliorem habet rationalem sive loycam in contemplationibus, et nobilissimam,
quam post speculationem exercet, intellectibilem in intellectibilibus,
quam supernis divinisque substantiis accommodat.
Ceterum quia virtus sine opere otiosa est, noluit iste theologus
Dionisius virtutem unitatis, qua Deo coniungimur, absque opera suam
exercere potentiam, sed censuit eam operationis energiam exercere
circa hominem contemplantem et intelligentem et incircumscriptum
spiritum, quem contemplatur et intelligit, id est censuit ut contemplantem
et contemplatum media unitate uniret. Virtus enim, quia forma
est studiosi vel sapientis speculatoris et intelligentis, numquam otiosa

Torna all'inizio