Cap. XXXV.
Scribit Rex Franciae universis Cardinalibus,
quod cum Romana Ecclesia, multo tempore pastore
vacaverit, talem Pontificem eligant, qui
merito Christi vicarius dici possit.
Philippus Dei Gratia Rex Francorum, universis
Ecclesiae Romanae Cardinalibus, dilectis
amicis suis, salutem et plenitudinem
summi boni. Cum Papalis sit dignitas orbis
caput, orbis regimen, orbisque majestas, admirari
compellimur, turbari compellimur, dolore
compellimur et tristari: quandoquidem vos,
quos mundi cardines reputamus, quos totius
firmamentum fidei reputamus, postquam beatissimus
pater Gregorius vitam deserens, de vita
carnis vitam petiit sanctiorem, in concordia
videmini tam discordes, quod tempore vigiliarum
dormitis, et vigilabitis forsitan cum fuerit
dormiendum. O Petri sedes, quanto tempore
vacavisti? cujus successor exolvens naturale
debitum, Mausoleo recludi minime consuevit,
nisi successore praevio concorditer substituto.
Ecce quidem nobilis urbs Romana sine
capite vivit, quae caput extitit aliarum. Quare?
Certe propter discordiam Romanorum.
Sed quid eos ad discordiam provocavit? Auri
cupiditas et ambitio dignitatum. Non enim,
quid expediat, considerant, sed quod volunt.
Speciale commodum generali praeponunt, et
minus debite utilitatem praeferunt honestati.
|
|