in operationem spiritualem profitebantur, quia confingebant,  
seductorum causa, studio cautelae, se  
id declinare. Fiebant autem ista ab indisciplinatis,  
eo quod a prophetis arguebantur. Ideo dixit: Nolite  
spiritualem operationem prohibere, sed si, inquit,  
seductores timetis, accipite illa quae dicuntur probantes  
illa. 
17. AUGUST.  Spiritum nolite exstinguere . Si quis  
per Spiritum loquitur nolite impedire; nolebant  
enim quosdam audire, quia Apostolus dixerat ne 
reciperent pseudoapostolos. Vel scientiam per Spiritum  
eis collatam, vel Spiritum in aliis nolite  
exstinguere. 
18. AMBROS.  Integer spiritus . Orat ut tributa Spiritus  
gratia integra in illis custodiatur, nullam  
sustinens minorationem. 
19. AUGUST. (lib. IV,  De anima et orig. ejus, ab  
 Vincent. Vict. , cap. 2, tom. VII).  Spiritus vester et  
 anima . Quamvis proprie dicatur spiritus, non universa  
anima, sed aliquid ipsius; sicut dicit Apostolus:  
 Et integer spiritus, et anima, et corpus . Vel illud  
multo expressius in libro Job:  Absolvisti animam  
 meam a spiritu meo . Tamen universa anima vocatur  
hoc nomine. Cum enim constet aliquid esse in anima  
quod proprie spiritus nominetur, illud etiam ego  
dico proprie vocari spiritum quo ratiocinamur et  
intelligimus, quando ita distincte ista dicuntur. 
20. AMBROS.  Fidelis est . Hoc adjecit ut de oratione 
dubii habeantur.
  |  
  |