SED CONTRA, gratia dicitur esse vita animae. Sed vivere viventibus est esse, ut in
2 de Anima Philosophus dicit; esse autem essentiam respicit. Ergo et
gratia per prius essentiam quam potentiam respicit.
Praeterea, nullum accidens extenditur in agendo ultra actionem sui subiecti,
cum agens non proprie dicatur accidens, sed subiectum accidentis. Sed gratia
non determinatur ad aliquem actum, cum omnis actus humanus meritorius esse
possit, nec hoc possit esse nisi a gratia, quae merita bona in nobis causat, ut in
littera dicitur. Cum igitur omnis potentia se habeat ad determinatos actus, videtur
quod gratia non sit in potentia animae sicut in subiecto.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ab omnibus communiter dicitur, quod gratia respicit
essentiam animae, virtus autem potentiam; sed qualiter hoc intelligendum
sit, a diversis diversimode traditur. Quidam enim hoc accipere volunt secundum
appropriationem quamdam, et non proprie dictum. Cum enim virtus dicatur id
quod operationis principium est, operatio autem potentiam sequatur, convenienter
virtus ad potentiam refertur. Gratiae autem effectus est ut Deo acceptum
faciat; hoc autem per prius respicit ipsam animam quam operationem eius;
unde Genes. 4 dicitur, quod respexit Deus ad Abel et ad munera eius, quasi per
prius acceptans offerentem quam ea quae offerebantur.
Quidam vero hoc accipiunt proprie dictum, dicentes, quod proprium et primum
subiectum gratiae est essentia animae, virtutis autem potentia: et hoc rationabilius
est, et dictis Dionysii consonat. Cum enim nullius operatio supra facultatem
naturae operantis extendatur, oportet quod si operatio alicuius supra id
quod naturaliter potest, extenditur, etiam natura quodammodo supra seipsam
elevetur. Cum igitur actus meritorii facultatem humanae naturae excedant, non
possunt isti actus ab homine procedere, quia in eos solis naturalibus homo non
potest, nisi quodammodo natura humana etiam altius esset sublimata. Et ideo
dicit Dionysius, quia sicut in rebus naturalibus est quod illud
quod non habet speciem per generationem adeptam, non potest habere operationes
speciei debitas; ita ille qui non est adeptus divinum esse per spiritualem
regenerationem, non potest participare divinas operationes. Oportet ergo quod
primum donum, quod gratis homini infunditur, hunc habeat effectum ut ipsam
essentiam animae in quoddam divinum esse elevet, ut idonea sit ad divinas operationes;
et ideo, quia unumquodque simpliciter dicitur quod per prius dicitur,
sicut substantia ens; ideo tale donum quod essentiam animae nobilitat, principaliter
gratia vocatur; tum etiam quia non determinatur per aliquem specialem
actum, unde speciale nomen sortiatur: et ideo proprie et per se gratia respicit
essentiam animae sicut subiectum.
|
|