XII. Post cuius transitum transactis aliquot diebus Ardericus Vercellensis ecclesiae
venerabilis episcopus divino spiritu illustratus, ut debitam devotionem erga tantum Christi
confessorem impenderet, supra sacratissimum eius corpus altare erigendum et dedicandum
devotissime adiudicavit. Clero igitur et populo totius ordinis et aetatis ac utriusque
sexus in unum convenienti ex hac causa verbum fecit, ut conhibentia ac faventis resultatione
plebis firmaretur exordium tantae religionis. Sapientia itaque sacrosancti pastoris
et plausu totius gregis competenter sancitum est, ut idem pius pontifex, ut rata fieret eius
sententia et populi obedientia, ex hoc adquireret apostolicam auctoritatem, quae supereminet
omnem saeculi potestatem. Et ut religio esset devotior et beatissimi Bononii
commemoratio celebrior, idem memorandus pontifex Romam abiit, a domno Iohanne
summo pontifice et universali papa apostolicam auctoritatem adquisivit et inde regressus
summa gratia et totius plebis laetitia altare erexit et consecravit, adiuvante domino
nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum.
Amen.
EXPLICIT VITA SANCTI BONONII ABBATIS ET CONFESSORIS.
INCIPIT PROLOGUS IN MIRACULIS SANCTI BONONII ABBATIS
ET CONFESSORIS.
Gratia nostri redemptoris, qui fideles suos mundo mortuos secum viventes et conregnantes in caelestibus
multorum signis miraculorum ostensis perspicue demonstrat, apparet viros fuisse, quorum studio et labore veteris
et novi testamenti sanctorum patrum opera atque virtutum signa per eos caelitus facta, quibus ad divinum
amorem excitarentur, posteris scripta relinquerentur. Quisque autem illorum sancto Spiritu, ubi vult, spirante
et non omnes suas gratias uni, sed partim cunctis tribuente pro virium seu ingenii capacitate pauca vel plura
studuit, prout potuit, exarare. Ergo fratribus mirae devotionis in Deum, ut miracula per sanctum Bononium,
dum viveret, sive post eius obitum facta scedulis traderem, precative rogantibus atque praefatorum scriptorum
michi renuenti exempla obicientibus, quorum minimo nullo modo me audeo comparare, sciens me modicae
scientiae, sed in Deo spei maximae, qui linguas infantium facit disertas, tandem eorum diutina deprecatione
devictus atque in ipsorum obsecrationibus tantique confessoris supplicationibus pro me ad Deum confisus, pauca
de multis ultra mearum virium negotium praesumendo, non patiens cuncta esse incognita, conor memoriae
tradere humanae. Quorum si nulla foret descriptio, ne meriti commissum talentum abscondentis in terra
particeps essem, timeo, cum, testante scriptura, bonum sit secretum regis celare et honorificum opera Domini
laudare et magnificare. Unde obnixe oro lectores, ut non sint huius operis detractores nec verborum rusticitatem
attendant, sed, quae hic habentur, vera fore credant, quia, quae refero, plura ego ipse vidi, et, quae non a me
visa, a veridicis et fidelibus viris audivi multorum testimoniis confirmata.
INCIPIUNT MIRACULA SANCTI BONONII.
1. Nocturnis igitur hymnis atque laudibus temporibus peractis mos erat beati Bononii in oratorio remorari;
ubi vacans uberrimis fletibus et oraminum obsecrationibus pro statu sanctae Dei ecclesiae et omnibus
fidelibus vivis ac defunctis, quanto secretius valebat, non humanae laudis appetitum desiderans, Dominum iugiter
supplicabat. Ea vero hora, dum haec agerentur, frater quidam, nomine Liutefredus, vir magnae reverentiae
|
|