Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 150


violare contingeret. Itaque, scitote nos sanos et incolumes
in palatio nostro summa tranquillitate gaudere, omnesque
de civitate vestra seditionum motus et occasiones excludite, ut
nostram possitis gratiam uberius promereri".
Has licteras recipiens, stratigotus iussit ad ecclesiam novam
populum convenire, ut eas faceret coram universis civibus recitari.
Cumque moram eo faciente populus diutius expectaret, ceperunt
invicem colloquendo varias opiniones confingere. Alii
Stephanum cancellarium asserebant proculdubio regem factum,
et hanc eius epistolam quam audituri venerant regias licteras
appellari; nam Willelmum regem interfectum esse; Henricum
fratrem eius, cum paucis militibus in castello maris clausum, obsidione
vallari; alii, quibus ratione magis utentibus tam aperta
falsitas huius rei fidem subtraxerat, velud moderatius astruebant,
non ipsum cancellarium, sed Gaufridum quemdam eius fratrem
regnaturum, et ob hoc Odonem Quarrellum cum ingenti pecunia
transiturum in Gallias ut eius opera ductuque predictus Gaufridus
in Siciliam transfretaret, et Constantiam, Rogerii regis filiam,
uxorem duceret, inde sibi dandam occasionem existi[mans]
ut videretur regnum iustius occupare. Cum ergo iam murmur
invalesceret et plebis indignatio multiplicatis rumoribus augeretur,
exclamavit quidam, ad eius vocem facto silentio: solum hoc in
tanto turbine superesse consilium ut Odonem Quarrellum primo
interficerent, dehinc Henricum comitem, qui Messanenses pluri[mum

1



5




10




15




20



Torna all'inizio