ARTICULUS 2
Utrum creaturae irrationales ex caritate sint diligendae
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod creaturae irrationales ex caritate diligendae sint. Omnis enim
dilectio meritoria ad caritatem pertinet. Sed aliquis potest meritorie diligere
aliqua irrationalia, sicut cum quis diligit ea referendo in Deum, vel quia factae
sunt a Deo, vel quia iuvant tendentes in Deum. Ergo creaturae irrationales sunt
diligendae ex caritate.
2. Praeterea, caritas facit hominem conformem Deo in diligendo. Sed Deus ex
caritate diligit creaturas irrationales. Sapient. 11, 25: «Diligis omnia quae
sunt». Ergo et homo ex caritate creaturas irrationales diligere debet.
3. Praeterea, creaturae rationales sunt ex caritate diligendae, quia in ipsis est
similitudo Dei. Sed in creaturis irrationalibus invenitur aliqua similitudo Dei,
licet non tanta sicut in rationalibus. Ergo irrationalia sunt ex caritate diligenda.
4. Praeterea, fides est virtus theologica, sicut et caritas. Sed fides extendit se
etiam ad irrationales creaturas, secundum quod homo eas a Deo creatas credit,
et divina providentia regi. Ergo et caritas.
SED CONTRA, Augustinus dicit, quod illa sola sunt
ex caritate diligenda quae nobiscum societate quadam referuntur in Deum. Sed
irrationalia non sunt huiusmodi. Ergo non sunt ex caritate diligenda.
Praeterea, caritas includit benevolentiam; ut supra dictum est, dist. 27, art. 1.
Sed benevolentia non potest esse ad irrationalia, ut dicit Philosophus in
8 Ethic. Ergo nec caritas.
Solutio
Respondeo dicendum, quod ad res irrationales non potest esse amicitia eisdem
rationibus quibus nec ad accidentia. Quamvis enim esse habeant in quo subsistant,
et operationes aliquas habeant, non tamen nobiscum in vita communicant
humana neque quantum ad esse, neque quantum ad operationem vitae;
et ideo non est ad ea benevolentia, secundum quam volumus amicum esse,
et habere bona; quod irrationalibus non volumus, nisi secundum quod ad hominem
referuntur: neque concordia, secundum quod eadem volumus et agimus
amicis: quod ad irrationalia esse non potest, cum nobiscum in eisdem operibus
non possint communicare; et ideo non possunt diligi ex caritate, sicut ad quae
caritas terminatur: possunt tamen diligi ex caritate, sicut ea ad quae amor,
quem caritas includit, terminatur, qui est amor concupiscentiae; sicut amicus
amat possessiones, et alia sui amici, non tamen ad ea amicitiam habet.
|
|