Pater mea sunt» non universalitatem sed integritatem nature divine
significet. Vel non est universivum sed inclusivun, seu certe numerativum
est effectuum et non nature. Multos enim propter unius nature
Dei singularis effectus, divinam circa naturam sancta Scriptura universitatis
signum apposuit, dum omnia que sunt Patris esse Filii et [e] converso
numeravit. Hec enim divina natura bonum, omnipotentem, beatum,
sanctum, felicem, denique quicquid divine maiestati laudativo
preconio inscribitur, esse facit, ideoque ex multis effectibus numerum
sibi, cum dicitur: «omnia mea tua sunt», non ex sua singularitate
retinuit. Cum enim divina maiestas loquitur «Omnia mea tua sunt»,
“mea” ad ipsam Dei singularitatem ac uniformen naturam, “omnia”
ad eiusdem forme numerosos effectus retulisse videtur. “Mea” igitur
pronominis nota illam Dei singularem naturam, “omnia” vero illic
eius designat effectus.
Ceterum quia Scriptura que Patris sunt Filii, et que Filii esse Patris
professa est, eandem Dei singularem essentiam et Spiritui Sancto coniungit
et ait: et iterum quecumque sunt Patris et ipsi divino Spiritui reponunt
theologi. Et hoc faciunt communiter, ut habeat eanden singularem dealitatis
naturam cum Patre et Filio, a quibus ineffabiliter procedit, communem.
Non quod illa natura sit aliquod commune, cum sit singulare
et individue rationis predicamentum, sed quod ab illis tribus personis
eaden singulari efficientia habeatur communiter. Licet enim in his
nativis una singularis subsistentia nonnisi unum singulariter faciat subsistentem,
in theologicis sat contra est, quia ibi una singularis subsistentia,
si ita nominari potest sacrosancta divinitas, tres facit unum Deum singulariter
subsistentem. Tribus igitur dealitas communiter convenit, que
commune aliquod non <est> nec simile neque conforme. Unde quia
sanctus iste Dionisius eam communiter tribus essentibus in Trinitate
convenire inscripserat, ne eam reri posses formam esse subsistentium
diversorum communem, removet hanc opinionem et ait: et uniformiter.
Quasi dicat: id quod de Patre et Filio, hoc et de Spiritu Sancto dicitur
communiter. Sed hoc “communiter” intelligas “uniformiter”. Una
enim forma et singularis Dei subsistentia est, que communiter predicatur,
sed uniformiter unum, et non plura, se facit singulari forma formatum.
Format enim Dei forma plures personas, unum Deum. Unde Apostolus:
|
|