Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 214

Tomus I


Quomodo igitur regent alios, qui seipsos regere
non noverunt, qui inimicis prosunt, et
amicos laedunt, et sibi nihil peragunt ad profectum?
Consueverat quidem olim Romana
curia honestate fulgere, scientia, moribus et
virtute, nec fortunae minis aliquatenus expergisci:
quia sibi firmius in virtute, quam in casu
praesidium collocavit. Nunc vero eos effera
conterunt, quos prospera extulerunt. Et
dici potest non CURIA sed cura, marcam desiderans
plus quam Marcum: dum salmonem
legens, despicit Salomonem. An Caesaris tyrannidem
pertimescunt? Sed hominem timere
non debet, cui Dominus est adjutor. Sunt
enim quidam principes temporales, quibus
quod libet licet, quod licet possunt, quod possunt
audent, quod audent faciunt: alumnis
molestum videri non debet, si fortitudinis clypeum
non contemnunt; est enim fortitudo
considerata periculorum susceptio, perpessioque
laborum. Et quia est de fortitudine satis dictum,
nunc de prudentia subiungatur, quae
ideo utilis, immo necessaria est Praelatis, quod
sine illa, suae dignitatis gloriam non merentur.
Veruntamen praeterire non libet, quod prudentia
est ad malum. quando qui honorem
desiderant, onus vitant: praeesse desiderant,
praefectum negligunt subditorum, solicitudinem
fugiunt et laborem, intendunt somno et
libidini, et ludis et epulis delectantur. Tales
utique pastores, non pastores, sed lupi impiissimi
dici possunt, quorum perfidia, sancta mater
Ecclesia conculcatur, fides conteritur, spes
subtrahitur, et charitas radicitus extirpatur.
Vos igitur qui columnae remansistis ecclesiasticae

Torna all'inizio