Ventura Pergamensis: Brevis doctrina dictaminis

385


Septembris , et hoc ex usu non ex ui dictionum, et intelligitur quod li kalendas
primam diem mensis significet, sed cum dicitur tercio kalendarum intelligitur
de tercia die mensis.
Incongrue dicitur quidam homo Petrus per naturam partitiui, sicut
omnis homo Petrus propter naturam distributiui. Sed dicendum est quidam
homo nomine Petrus.
Simil[l]iter Misi ad uos quemdam nuntium Petrum.
Sed dicendum est nomine Petrum uel Petro. Sed congrue dicitur Misi
ad uos nuntium meum Petrum.
Posset etiam ibi addi nomine. Item si proprium
uel appellatiuum concidant in eandem uocem addendus est ablatiuus
nomine , ut ambiguitas (a)moueatur, ut Misi ad uos nuntium meum nomine
Benedictum.
Nam si diceretur nuntium meum Benedictum posset intelligi li
Benedictum esse appellatiuum.
De formatione quarundam lit(t)erarum in epistolis more curie Romane.
Attende qui cor(r)igis quod he lit(t)ere B, F, H, K, L, P, Q, S sic debent
formari superius capitibus et inferius caudis deductis, nisi ponantur in
principio clausularum uel nominum propriorum hominum uel locorum uel
aliquarum terrarum: ibi solemniter formari debent. S uero, cum est finalis
dictionis, semper debet retorta scribi sic: s. Item, hec litera D semper
debet scribi sic: ə, nisi ponatur in principio clausule uel propriorum nominum
cuiuslibet rei, ubi debet formari solempniter sicut et quelibet alia
lit(t)era. Quadrata uero in epistola numquam debet scribi sic: d. Item, hec
litera I semper debet scribi ut iacet , nisi concurrat cum alia I uel cum M
et N in fine dictionis ubi debet sic protrahi: j , ut julii, palmj, dominj. Item,
he[e] lit(t)ere M et N , cum in fine dictionum ponuntur ultimus pes inferius
trahitur, sic ɱ ɳ. Alie partes debent habere pedes. Alie lit(t)ere sunt
scribende ut scribi consueuerant. Item, prima lit(t)era exordij uel nar(r)ationis
uel petitionis que immediate sequitur post salutationem solempnius
debet formaci quam lit(t)ere que sequuntur, etiam in principio clausularum.
Item, non debet fieri paragraphyum in aliqua parte epistole, quamquam
sepe sententia comit[t]etur.
De abreuiationibua quarundam dictionum.
Preterea pide3, ide3, ij,kal', iij. non' sic debent scribi et non sic pridie,
idu9, kal' undecimo, iiijo nonas
et sic de consimil[l]ibus. Preterea sic solet
scribi q9, qatj°, qat9 et non debet scribi p(er) e , prout est coniunctio adiunctiua,
sed per i: qati9 , nam qaten9 et eaten9 , penultima producitur, aduerbia
sunt quantitatis, et debet poni qti9 secundum quosdam cum aliquid
petitur, ut uel quidem cum aliquid suadetur uel dis(s)uadetur. Preterea
nomina patria desinentia in ?is sic debent scribi: Pgamen, Bonon. Item, huiusmodi

Torna all'inizio