Petro victoriae triumphum e caelo vobis Dominus super omnes tribuat gentes, dum
vestro auxilio, confusis expugnatoribus sanctae orthodoxae fidei, pax et laetitia et
observatio christianorum fidei in omnibus predicata fuerit ecclesiis meritoque ex hoc
celestia vobis a Deo conferantur gaudia.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
-------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Praecelse, et a Deo servate christianitati vestrae, eximie fili et spiritalis compater,
sicut nostro post Deum liberatori ea, quae superveniunt vel aguntur in his
partibus, quantotius significare nostri est procurandum. Et ideo his apostolicis relationum
syllabis melliflue et a Deo institutae regalis vestrae potentiae culmini innotescimus,
suscepisse nos – post absolutionem nostrarum litterarum – syllabas a
sanctissimo fratre nostro Sergio archiepiscopo Ravennate, quas Leon inperiali eius
sanctitati Ravennarum provintia visus est direxisse. Et ecce infra has nostras apostolicas
litteras praeclare excellentiae vestrae earum instar direxisse, ut suasionis versutiam
in eis adnexam praefulgida excellentia vestra agnoscens merito sanctae Dei
ecclesiae fideique orthodoxae defensionem perfectius studeat procurandum, quatenus
repositam sibi in caelestibus regnis coronam mercedis a domino Deo nostro percipere
mereatur. Obtantes, vos de reliquo aevis et prosperis semper in Domino valere
temporibus.
Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
Exemplar denique epistole saecretae, directae a quibusdam fidelibus Veneticis
sanctissimo fratri nostro Sergio archiepiscopo, simul et ex litteris, quas isdem sanctissimus
vir nobis direxit, infra hec nostra scripta vobis misimus. Et peto et tamquam
praesentaliter deprecor atque per omnipotentem Deum coniuro excellentissimam
christianitatem vestram, ut nimis velociter dirigere iubeatis vestram praeceptionem
Desiderio regi Langobardorum, ut, si necesse exigerit, auxilium prestare debeat tam
Ravennae quamque Pentapoleis maritimis civitatibus ad dimicandum contra inimicorum
inpugnationem.
|
|