Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 259

libro VIII


'Qui studet optatam cursu contingere metam
Multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
Abstinuit venere et vino'.
25. (1) CONSILIUM.
(2) Consilium est excogitata ratio aliquid faciendi vel non faciendi. Unde Salomon: 'Omnia fac cum consilio et post factum non penitebis'. (3) Sed in consilio tria consideranda sunt, scilicet apta materia, persone congruitas et mora deliberandi. (4) Si enim aliquis dicat: 'Iste bene mercatus est equum suum quia recepit a predicatoribus consilium' non loquitur probabiliter eo quod persona eorum talis materie non est apta. (5) Si vero dicatur: 'Iste bene penituit quia diu super hoc cum predicatoribus consilium habuit' videtur probabile quod penituerit satis plene.
26. (1) FACTUM.
(2) Factum in hoc loco non dicitur ipsum negotium sed consuetudo aliquid faciendi vel non faciendi, iuxta illud: 'Cepit Ihesus facere'. (3) Unde Lucanus ait de Cesare: 'Nil actum reputat cum quid super extat agendum'.
27. (1) CASUS.
(2) Casus est consuetudo aliquid eveniendi vel non eveniendi

Torna all'inizio