completum. Si enim alicui rei deficiat aliqua perfectio
competens suae speciei, licet possit habere illa res esse aliquod,
ut imperfectum esse: tamen sufficiens esse habere
non dicitur. latius est ergo esse, quam sufficienter esse.
Sic etiam latius est sufficienter esse, quam virtuose esse.
nam virtute, quae est habitus electivus et moralis, de qua
hic loqui intendimus, participare non possunt nisi rationalia
et habentia intellectum. Irrationalia ergo et etiam
inanimata secundum naturam suam possunt habere esse
sufficiens, si habeant perfectiones competentes propriae
speciei: esse tamen virtuosum habere non possunt, quia
nequeunt participare virtute. Illo ergo modo quo distinguimus
esse, sufficienter esse, et virtuose esse; distinguere
possumus vivere, sufficienter vivere, et virtuose vivere.
Qualitercumque etiam homo habeat esse, vivit: non tamen
dicitur sufficienter vivere, et habere vitam sufficientem,
nisi habeat ea quae congrue sufficiunt ad supplendam
indigentiam corporalem, aliud est ergo vivere aliud sufficienter
vivere. Sic etiam aliud est vivere sufficienter, et
vivere virtuose. multi enim habent sufficientiam ad vitam,
quin propter corruptionem appetitus virtuose vivere
negligunt. Multorum igitur et maximorum bonorum
causa est constitutio civitatis, quia per eam homines consequuntur
omnia tria praedicta bona. Nam ipsum vivere
consequuntur homines ex communitate politica; quia
sine ea vita hominis esse non potest. Loquimur enim hic
de vivere hominis, ut homo est. Ostendendo ergo vivere
politicum secundum aliquas leges et secundum
aliquas laudabiles ordinationes, recusans sic vivere, non
vult vivere ut homo, sed (ut supra patuit et infra patebit)
talis vel est homine peior, vel homine melior: homo
enim est naturaliter politicum animal et civile, ut
infra patebit. ipsum ergo vivere (loquendo de vivere ut
homo) consequuntur homines ex communicatione politica
sive ex constitutione civitatis. Secundo ex tali constitutione
|
|