Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 130


<XII.> DE CONIUNCTIONE SECUNDUM DONATUM
Coniunctio quid est? Pars orationis a<d>nectens ordinansque sententiam.
Coniunctioni quot accidunt? Tria. Quae? Potestas, figura,
ordo.
Potestas coniunctionum quot species habet? Quinque. Quas? Copulativas,
disiunctivas, expletivas, causales, rationales.
Da copulativas. Et, que, atque, ac, ast. Da disiunctivas. Aut, ve, vel,
ne, nec, an, neque. Da expletivas. Quidem, equidem, saltem, videlicet,
quamquam, quamvis, quoque, autem, porro, licet, tamen, verumtamen,
sinautem. Da causales. Si, etsi, etiam, etiamsi, ac si, tametsi, si quidem,
quando, quandoquidem, quin, quin etiam, quatinus, sin, seu, sive,
neve, nam, namque, ni, nisi, nisi si, enim, etenim, ne, sed, interea,
quamobrem, praesertim, item, itemque, ceterum, alioquin, praeterea.
Da rationales. Ita, itaque, enimvero, quia, quapropter, quoniam, quoniam
quidem, quippe, ergo, ideo, igitur, scilicet, videlicet, propterea,
idcirco.
Figurae coniunctionum quot sunt ? Duae. Quae ? Simplex, ut nam;
composita, ut namque.
Ordo coniunctionum in quo est ? Quia aut praepositivae coniunctiones
sunt, ut ac ast, aut subiunctivae, ut que ne ve autem, aut communes,
ut ergo igitur.

Torna all'inizio