13. (1) DE AMPLIATIONE QUE DICITUR DESCRIPTIO.
(2) Septimum genus ampliandi materiam est descriptio que inter colores sententiarum locatur. (3) Secundum hanc loca, tempora et qualitates negotiorum et personarum sepissime describuntur causa probandi aliquid quod videatur ad materiam pertinere. (4) Iuxta quod dicitur: 'Vir erat in terra Hus nomine Iob, simplex et rectus ac iustus et timens Deum'.
14. (1) OCTAVUS MODUS FIT PER SUUM CONTRARIUM.
(2) Octavum genus ampliandi materiam est duplex rei consideratio: una que asserit formam rei, altera que oppositam formam tollit. (3) Unde Lucanus: 'Festa coronato non pendent limine serta' (4) vel sic: 'Quam vis ista mulier sit formosa non tamen est lasciva, quam vis nobilis non superba, quam vis dives non tamen ad illicita preceps'. (5) Et debet iste modus loquendi similiter ad descriptionem reduci, quamvis alio modo quam superior fiat.
15. (1) DE OCTO MODIS ABREVIANDI MATERIAM.
(2) Nunc qualiter possit breviari materia videamus. Est ergo sciendum quod si breviter loqui volumus illa octo sunt vitanda
|
|