Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 286


cum ostensum sit, quomodo communitas viri et uxoris
sit naturalis, et quomodo se habeant ad alias communitates
domus: cum etiam declaratum sit, quomodo reges
ed principes, et universaliter omnes cives se habere
debeant ad suas coniuges, et quomodo cum eis debeant
conversari, imponatur finis primae parti huius secundi Libri,
in qua agitur de regimine coniugali. Videretur tamen
forte alicui non sufficienter esse traditam notitiam regiminis
nuptialis, eo quod non ostendum sit, ad quae opera
sint coniuges ordinandae: si enim indecens est eas esse ociosas,
ut superius dicebatur, describenda sunt opera, quae decet
ipsas coniuges exercere. Sed quia de eis infra dicetur,
volumus ea hic silentio praeterire.
Prima partis secundi libri de regimine principum
finis. in qua traditum fuit, quo regimine
reges ed principes debeant suas
coniuges regere.

Torna all'inizio