licet ut ueniat et accepta a magistro licentia quod dicere uoluerit dicat.
Facto autem clamore statim surgens coram magistro suo sicut fratres in
capitulo ueniam petat non sessurus donec emendatione promissa idem
magister praecipiat. Et de leuibus quidem culpis hoc modo agatur; pro
maioribus autem culpis aut in capitulo pro quantitate culpae corripiatur
aut, si ibi cella nouitiorum est, in ea quemadmodum in capitulo increpetur
et uerberetur. De capitulo facto sermone cotidie exeat et
interim in monasterio maneat, nisi pro maiori culpa, ut dictum est,
castigandus remaneat. De his culpis, quas in saeculo gessit et quae in
hoc ordine sibi euenerunt uel eueniunt, frequentes confessiones faciat
abbati, priori, spiritualibus fratribus quibus haec cura iniuncta est.
Transactis plerisque diebus si uita eius fratribus et fratrum conuersatio
sibi placuerit, monendus est a magistro suo quatenus roget priorem et
aliquos maiores fratres, ut et ipsi pro eo intercedant apud abbatem pro
benedictione tribuenda et professione suscipienda. Quod si eum benedicere
abbati placuerit, statuta die in capitulo finito sermone in loco ubi
solet se prosternat prostratusque pro impetranda benedictione petitionem
faciat. Iusso eo surgere narrentur ei iterum dura et grauia, quae in nostro
ordine a sanctis patribus sunt instituta. Qui si haec omnia et adhuc
grauiora, si necesse fuerit, humiliter et patienter se ferre paratum esse
responderit, interroget abbas considentes fratres, quid inde sentiant et
utrum precibus eius annuendum esse concedant. Quibus respondentibus
se libenter concedere adiungat Et nos concedimus in nomine domini . Quo
dicto uadat ad pedes abbatis uel eius qui ordini praeest, si abbas deest.
Dehinc reuersus in locum in quo stabat flexis ad terram genibus humiliter
inclinet ante et ad dexteram et ad sinistram gratias referens fratribus pro
misericordia eorum precibus sibi impensa. Postea praecipiente abbate
cum magistro suo exeat finitoque capitulo, si scribendi scientiam habet,
professionem suam scribat aut si nescit scribere alium roget, qui pro
|
|