Abrahae, et illud non intelligitur nisi in Christo.  
Hoc autem semen Abrahae nos sumus; hoc est totum,  
id est, caput et corpus, unus est Christus. 
CAP. IV.—1. LANFR.  Dico autem . Diceret quis:  
Servi fuimus, ut dicis, et modo dicis: Haeredes erimus,  
non potest esse. Quod probat per similitudinem  
praemissam de his qui sub custodia sunt. 
2. AUGUST. ( Expos. Epist. ad Galat.,  c. IV).  Quanto  
tempore . Cum superius legem paedagogum fecerit,  
sub quo erat populus Judaeorum; nunc procuratores  
dicit elementa, sub quibus serviebant gentes, ut populus  
fidelis partim sub lege paedagogo, partim sub  
elementis tempore suae pueritiae fuerit. Ad hoc quod  
dixerat in adventum fidei tanquam sub paedagogo  
custodiri populum usque ad aetatis opportunitatem,  
qua in libertatem vocandi erant, adjunxit:  Dico autem:  
Quanto tempore haeres parvulus est . 
3. LANFR.  Quanto tempore . Comparationem hanc  
tantum ad eos qui ex gentibus crediderunt. Haeres,  
parvulus, et servus, ita intelliguntur sicut multitudo  
hominum, quorum alii credituri sunt, alii non. 
4.  Sub tutoribus , id est, sunt tutores et auctores  
[ vel  actores]; sed pro diversitate causarum diversa  
nomina sortiuntur. Tutores dicuntur, quia personam  
pupilli, et res ejus contra calumnias tuentur.  
Auctores qui injuriis pupillo vel rebus ejus illatis  
agunt. 
5.  Ita et nos . Totum pro parte ponit, sicut saepe  
partem pro toto. Non enim unquam sub diis gentium,  
quos hic elementa vocat, solem enim, lunam,  
aerem, aquas adorabant. Quidam intelligunt elementa,  
carnales observantias; sed sequens sententia 
non vult:  Sed tunc quidem , etc. 
6. AUGUST. ( ibid. )  Factum ex muliere . Factum 
propter susceptionem creaturae. 
7. ( ibid. )  Factum sub lege . Factum autem sub lege  
dixit, quia et circumcisus est, et hostia legitima pro  
eo oblata est. Nec mirum si legis opera sustinuit, ex  
quibus liberaret, qui eis serviliter tenebantur: qui  
etiam mortem sustinuit, ut ex illa liberaret eos  
qui mortalitate tenebantur. 
8. LANFR.  Sub lege erant . Redemit etiam eos, qui  
(53) Est Aug. in cap. III ad Gal., tom. IV
  |  
  |