Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 518


vel ad quae habemus naturalem impetum et inclinationem.
Iusta vero positiva dicuntur, quae non ex natura
sua, sed ex pacto hominum vel ex institutione iusta iudicantur.
Itaque cum naturae rerum sint eaedem ubique, quia
quod est ignis in uno loco, ut in Francia, est ignis in alio
ut in Italia: res enim eaedem sunt apud omnes; licet non
eodem vocabulo nominentur. Sed statuta populi, et pacta
civium, et edicta principum non sunt eadem apud omnes.
Inde est quod ius naturale dicitur differre a positivo:
quia naturale ut traditur 5. Ethicor. ubique eandem habet
potentiam. sed positivum ex principio antequam sic
statutum, nihil differt esse sic vel aliter, postquam autem
est editum incipit habere ligandi efficaciam. Ratio autem,
quare iuri naturali oportuit superaddere positivum, est:
quia multa sunt sic iusta naturaliter, sicut est naturale homini
loqui: habemus enim naturalem impetum et naturalem
inclinationem ut loquamur, et ut sermonem
manifestemus alteri quod mente concepimus: sed quod
loquamur hoc idioma vel aliud, non est naturale, sed ad
placitum. Inde est quod omnes homines loquuntur, non
tamen omnes proferunt idem idioma. Inde est etiam quod
Philosphus I. Perihermenias, voces et sermones dicit
ese ad placitum, qui primo Politicorum ait, sermonem
nobis ese datum a natura. Sicut ergo loqui est naturale,
sic autem loqui vel sic, est positivum et adplacitum.
Sic, fures punire, non pati maleficos vivere,
et cetera huiusmodi sunt, de iure naturali, quia haec esse
fienda dictat ratio naturalis, et habemus naturalem impetum
ut haec fiant. surgunt enim ista ex ipsa natura rei, naturale
est enim quod exponatur periculo bonum partis
pro salute boni totius, ut quod abscindatur membrum
putridum, ne pereat totum corpus: sic, quia fur et maleficus,
et quilibet malefactor turbat pacem civium insidiantur
communi bono, ideo naturale ius exigit ut tanquam
membrum putridum abscindatur, et exterminetur,

Torna all'inizio