affirmatio et negatio, que disparata vocantur. (3) A contrariis sic argumentamur: 'Si obiurgas illum qui auxilium vite tulit, quid illi facies qui dampnum dederit aut malum? (4) Et nota quod repugnantia sunt contrariorum consequentia, contraria vero que sibi primis frontibus opponuntur, ut vigilare et dormire. Stertere igitur, quod adiunctum est dormientibus et vigilare sunt repugnantia. (5) Unde a repugnantibus ita trahitur argumentum: 'Non si vigilat stertit', quia vigilare simul et stertere nemo potest; 'Non si diligit Deum offendit proximum', quoniam offensio dilectioni repugnat.
43. (1) A GENERE.
(2) Genere hic appellatur quidlibet superius, ut virtus et vitium. (3) Unde Horatius sic a genere argumentatur: 'Vilius argentum est auro, virtutibus aurum'. (4) Item: 'Si virtus est lumen expellens tenebras vitiorum constat eum quem virtus illuminat defectum in nullo virtutis genere sustinere'.
44. (1) A SPECIE.
(2) Species hic quidlibet inferius nominatur. Unde Horatius sic elicit argumentum secundum opinionem populi:
'O cives, cives, querenda pecunia primum est;
Virtus post nummos'
|
|