Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 640


Et qui potest esse palma, quę dactilos germinat,
Si fit spina, quę pilosos bucellinos generat,
Nichilominus in risum videntes exagitat.

Inter sursum et deorsum sumus vita media;
Nostra sit irę ad cęlum sitis et inedia;
Quęrere nichil in terra sunt vera remedia.

Corda sursum habeamus, non simus degeneres;
Arbores quidem feraces simus et non steriles
Atque studiis in bonis omni hora virides.

Nemo velit esse ficus foliis horribilis,
Quę negavit cybum Christo ac suis discipulis;
Ideo remansit sicca foco tantum utilis.

Si in viridi hoc fuit, quid erit in arido?
Ficum ergo cophinemus in viridiario,
Grossos semper habeamus in nostro ficario.

Quando est securis sita ad radicem arboris ,
Tantum valet ei fimus, quam ad pedes marmoris.
Festinemus, quod oportet, ante tempus temporis.

Quisque petens galaxeum linque, quę sunt vallium,
Sis Helias, Heliseo qui proiecit pallium.
Est enim regnum cęlorum veraciter talium .

Torna all'inizio