Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 634


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de potentia peccandi; et circa hoc duo quaeruntur: 1. Utrum
iste homo potuit peccare; 2. Utrum habuit potentiam peccandi.
ARTICULUS 1
Utrum Christus potuit peccare
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod potuit peccare. Bernardus enim dicit quod tantum
descendit Filius Dei, quantum descendere potuit praeter peccatum. Sed
ultimus gradus circa peccatum est posse peccare. Ergo ipse potuit peccare.
2. Praeterea, nihil laudis Christo homini subtrahendum est. Sed in laudem viri
iusti dicitur Eccli. 31, 10: «Qui potuit transgredi, et non est transgressus».
Ergo hoc Christo convenire debet.
3. Praeterea, sicut peccatum requirit voluntatem, ita et meritum. Sed secundum
Augustinum, nullus peccat in eo quod non potest vitare. Ergo
etiam nullus meretur vel laudatur de hoc quod dimittere non potest. Si ergo
Christus non potuit peccare, non est laudandus de hoc quod non peccavit.
4. Praeterea, Philosophus dicit, quod Deus et studiosus potest prava
agere. Sed in Christo non invenitur aliquid quare non potuerit peccare, nisi
quia Deus est, et quia bonus perfecte fuit. Ergo potuit peccare.
5. Praeterea, Ioan. 8, 55, dicitur a Christo: «Si dixero quia non novi eum, ero
similis vobis mendax». Sed potuit illa verba dicere sine additione, sicut dixit
cum additione. Ergo potuit mentiri: ergo et peccare.
SED CONTRA, Hebr. 2, 9: «Eum qui Paulo minus quam Angeli minoratus est,
videmus Iesum... gloria et honore coronatum»; dicit Glossa: «Quia natura
humanae mentis, quam Deus assumpsit, et quae nullo modo peccato depravari
potuit, solus Deus maior est». Sed quicumque potest peccare, mens eius potest
peccato depravari. Ergo Christus non potuit peccare.
Praeterea, haec est perfectio naturae glorificatae ut iam peccare non possit.
Sed Christus ab instanti suae conceptionis fuit verus comprehensor. Ergo nunquam
peccare potuit.
Praeterea, quidquid fecit ille homo, potest dici Deus fecisse. Si ergo ille homo peccasset,
sequeretur quod Deus peccasset; quod est impossibile. Ergo et primum.

Torna all'inizio