Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 82


sapientie et non meditatur in ipsa, donec sciat intentionem
eius, nec studet agere iusticiam et equitatem, et querere
ueritatem, non suscipit de tota sua lectura nisi laborem et
dolorem, et erit tamquam quidem de quo retulerunt
sapientes.
Exemplum huius qui servare non scit quod inuenit.
Quoniam eum ambularet quidam per loca deserta et solitaria,
reuelatus est ei thesaurus; qui, cum ap(p)eriret
illum, vidit maximas diuitias, quas nunquam existimauit esse
tales; et ait intra se: Si voluero deferre hunc thesaurum
paulatim et custodire residuum donec perficiam illum auferre,
erit mihi graue et molestum; impediet enim me omni
die residuum, obseruare vt gaudere non valeam de eo quod
inueni. Set est mihi melius homines conducere qui totum simul
et semel ad domum meam deferant, et ego stabo custodiens
residuum, donec totum deferatur. Conduxit itaque viros,
et accipiens quilibet pondus suum portauit super humero
suo ad domum propriam. Ille vero continue fodebat thesaurum
et preparabat eis, credens eos portasse ad domum suam,
et consummato opere abijt hic ad domum suam, et cum non
inueniret aliquid de thesauro, cognouit quoniam singuli eorum
portauerunt ad domus proprias, et non remansit ei nisi labor
fossionis. Et ita corruit, non agens sua opera sapienter, nec
obseruare sciuit quod inuenit. Voluit enim certus esse de
toto, qui ex imprudentia propria nihil consequebatur.
Et propter hoc conuenit viro intelligenti quod, quando
legit hunc librum, nitetur studere in ipso toto suo animo
et respiciat in eo diligenter et sciat quoniam liber iste habet
duas intentiones: vnam manifestam, alteram vero occultam;
et nulli valet manifesta nisi intelligat occultam. Sicut si quis
accipiat nuces, non conferunt ei nisi rumpantur, et educatur

Torna all'inizio