Gotifredus Viterbiensis: Pantheon

Pag 122


(18) Verba auctoris, quod impossibile sit scribere omnia miracula Christi.
(19) De purificatione sancte Marie capitulum.
(20) Quod Christus in terris tres mortuos suscitavit, unum in domo, alterum in porta, tercium in
sepulcro, et de aliis miraculis eius.
(21) Questio, qui est Christus secundum Augustinum et Ferrandum diaconum.
(22) Maria Magdalena et Maria Iacobi et Salome veniunt ad monumentum.
(23) Apparuit Ihesus ianuis clausis in medio discipulorum.
(24) Non erat Thomas cum eis, quando venit Ihesus.
(25) Questio, quomodo intrare potuit ianuis clausis.
(26) De ascensione Domini in monte Oliveti.
(27) De pentecosten. (28) De adventu Spiritus sancti in apostolos Christi.
(29) Auctor ponit conparationem inter vetus et novum testamentum, quod eorum sit dignius et
carius apud Deum.
(30) Hic ponit actor sub conpendio de singulis apostolis originem et vitam et obitum, et primum
de Petro.
(31) Quod lignum sancte crucis natum fuit in paradiso et inde in montem Libani transplantatum
et Ierosolimis conservatum secundum Athanasium.
(32) Quod triginta denarii quibus venditus est Christus fabricati sunt tempore Nini regis Assiriorum
et de manu in manum usque ad Christi tempora pervenerunt.
Particula XXI.
(1) De prelio inter Cesarem et Pompeium facto in Tessalia per Emathios campos usque ad Christi
nativitatem tempore Octaviani primi imperatoris Romanorum.
(2) De exaltatione Octaviani imperatoris, quem Romani voluerunt vocari suum deum, qui
regnavit annis 53.
(3) De fonte olei, qui fluxit in Tyberim.
(4) De Iohanne baptista per idem tempus.
(5) Item de Tyberio imperatore et de Christo versifice narratur.
(6) De templo dee Ysidis destructo a Tyberio.
(7) De morte Tiberii et exaltatione Gagii Gallicule.
(8) De exaltatione Claudi imperatoris 4. ab Augusto.
(9) De exaltatione Neronis imperatoris 5. ab Augusto.
(10) Cronica contemporanea de Glodoveo rege Francorum.
(11) De Galba et de Octone et de Vitello electis imperatoribus et de Vespasiano.
(12) Item de exaltatione Vespasiani et Titi imperatoris 8. ab Augusto versifice dictum.
(13) De exaltatione Domitiani imperatoris 9. ab Augusto.
(14) De Nerva imperatore 10. ab Augusto.
(15) De Traiano imperatore 11. ab Augusto.
(16) De Adriano imperatore 12. ab Augusto.
(17) De Antonio Pio imperatore 13. ab Augusto.
(18) De Antonio iuniore et Aurelio Commodo fratre suo 14. ab Augusto et de papa sui temporis.
(19) Item de eodem Pio Antonio versifice narratur.

Torna all'inizio