Iacobus de Dinanto: Ars Aregandi

Pag 131


utemur, uocem ab imis faucibus exclamationem quamdam
clarissimam adhibere oportet, et quantum spatii per singulas exclamationes
sumpserimus, tantum in singula interualla spatii consumere iubemus.
In amplificationibus, in cohertione utemur uoce attenuatissima,
clamore leni, sono equali, commutationibus crebris, maxima celeritate;
in conquestione utemur depressis uerbis, inclinato sono, crebris interuallis,
longis spatiis, magnis commutationibus.
(31.) Motus corporis est gestus corporis, uultus moderatio quedam que
pronuncianti conuenit. Conuenit igitur in uultu pudore<m> et agrimoniam
inesse, in gestu nec uenustatem inspiciendam nec turpitudinem inesse,
ne aut histriones aut operarii uideamur esse. Ad easdem igitur partes,
in quas uox distributa est, motus quoque corporis ratio uidetur accomod<and>a
esse. Nam si erit sermo cum dignitate, stantes in uestigio leui
dextre motu loqui oportebit, hilaritate, tristicia, mediocritate uultus ad
sermonis sententias accomodata. – Si erit in demonstratione sermo, paululum
corpus a ceruicibus dimittemus; nam hoc est a natura datum ut
quam proxime uultum admoveamus ad auditores, si quam rem docere
eos et uehementer instigare uolumus. – Si erit sermo in narratione, idem
motus poterit ydoneus esse, qui paulo ante demonstrabatur in dignitate.
- Si in iocatione, uultu quamdam hilaritatem debemus significare
sine commutatione gestus. – Si contendemus in continuatione, brachio
celeri, mobili uultu, acri aspectu utemur. – Si in contentione fiet per
distributionem, porrectione celeris brachii, ambulatione pedis dextri,
rara subplausione, acri et defixo aspectu uti oportebit. – Si utemur amplificatione
per conquestionem fremendo plangore et capitis ictu, non<n>umquam
sedato et constanti gestu, mesto et conturbato uultu uti
oportebit. – Si utemur amplificatione per cohertionem, paulo certiore
consideratione gestu conuenit uti, similibus ceteris rebus sicut in contentione
per continuationem.
(32.) Notandum igitur quod duplex est memoria: una naturalis, alia
artificialis. Naturalis est ea que nostris animis est insita uel simul cum cogitatione
nata. Artificiosa est ea quam confirmat induxio quedam et ratio
preceptionis.

Torna all'inizio