Damiano karissimo filio, P<etrus> peccator monachus paternae dileccionis
affectum.
Quia litterarum gerulus anxie parat exire, non possum quae mittenda
sunt elimata stili digestione conscribere, teque volo ut pocius veri consideres
sensum, quam aucuperis lenocinia falerata verborum. Interim itaque
dum presto re sciti nequeo, sufficit hoc tibi simpliciter scribi, quod
Timotheo velut equevo, vel per epistolam apostolus praecipit: Dum
venio , inquit, adtende leccioni, exhortacioni atque doctrine . Cui nimirum
iam et ista praemiserat: Exemplum esto fidelium in verbo, in conversacione,
studeas servare corporeis, sed haec eadem permaxime regnet ac
vigeat in visceribus cordis. Nulla quippe virtus est, que in adolescenciae
flore graviora certamina perferat, quam videlicet, velut in camino surgentis
incendii titillantis illecebrae genuimus, ardor inpugnat. Sed cum super
hoc themate nobis uberius disputare non liceat, quia prae nimia celeritate
non vacat, quid michi imperatrix Agnes, olim scilicet aureo quidem diademate
|
|