Gregorius III papa: Epistolae

Pag 704


GREGORIUS EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI.
Cum simus dominice plebis divina miseratione rectores, studiosius nos convenit
Dei presidio pro eorum sepe cogitare salute, ne, creditis frustratis quod absit a
manibus insidiis antiqui hostis, ante omnium pastorum dominum, nisi succedat preveniendo
de offensis correctio, districtam cogamur solvere rationem. Igitur cum
superna dispensatione in gremio aecclesiae beatissimi apostolorum principis ac celestis
regni clavigeri Petri, cuius vicem licet inmeriti gerimus, una cum sanctorum coetu
episcoporum ante eiusdem confessionem ad retractandam aecclesiasticae dispensationis
normam consedissemus, praecipue ob imagines, quae ad instar domini redemptoris nostri
facte proiciebantur – atque aecclesiae ipsae in regia urbe ut vilia hominum habitacula
efficiebantur – et propter inlicitas quasdam coniunctiones que fiebant, quod fatale
malum et intollerabile erat exicium: inter cetera, quae pro defensione vere fidei ventilata
sunt, Antoninus unus ex residentibus Nove Aquilegiae id est Gradensis patriarcha
super Serenum Foroiulensem antistitem conquestus tunc est, quod parvi pendens beate
memoriae decessoris nostri Gregorii edictum, qui regis Langobardorum praecibus devictus
pallium sub ea sibi concesserat interminatione, ut suae Gradensis aecclesiae
terminos nulla elatus penitus contingeret praesumptione, verum ipse temerario dehinc
ausu eosdem terminos proterve invasisset neque pro tantae audatia usurpationis Deum
timeret neque hominem vereretur. Cui asurgens Serenus cum retullisset, non
equam eum promovisse de hoc adversum se querelam, deceret potius ea quae obiciebat
taciturnitati illum committere, ad hec Antoninus: “Apostolicae sedis huius pontificum
censura, Serene, pro hac ipsa contentione habita, superna iuvante gratia, erit hodie
nobis magistra”. Quibus cum ediceremus, si qua haberent, auctoralia oportere utrosque
in medio deferre instrumenta, ut, inspectis amborum diligenti cura apicibus,
talem superno intuitu huiusmodi liti imponeremus finem, per quem nulla inter eos
eorumque successores in posterum de his insurgeret disceptatio: interea Antoninus
Gradensis patriarcha sua protulit monimenta, in quibus continebatur de mutatione sue

Torna all'inizio