concilii decreto suaque episcopali licentia violenter de suo traxit monasterio,
cui alioquin contra Benedicti patris regulam nulla inde patefaceret exitum via. Nam
in Calcedonensi concilio huiuscemodi capitulum habetur: Placuit, ut nec monasterium
nec monasterii domus sine consensu episcopi aedificetur; monachos autem subiectos
episcopis suis esse et intentos tantum ieiunio et orationi, in locis, quibus renuntiaverunt
saeculo, permanentes, nec ecclesiasticis nec saecularibus rebus communicent, nec
importunitatem inferre debeant, desertis propriis monasteriis, nisi forte quaesiti fuerint
propter causam necessariam civitatis episcopi; si quis contra hoc fecerit, communione
privetur . Ad hoc autem, ut Syricius apostolicus in suis asserit decretis, talis debet
esse monachus, qui de monasterio trahendus est suo, quem morum gravitas et vitae
ac fidei institutio sancta commendet, sicut beati Gregorii testatur ordinatio. At vero
I(ldebrandus) monachus ultro se obtulit non quaerenti, omnique ambiguitate seclusa extra
monasterium importunitatem fecit. Unde manifestissime ex Calcedonensi concilio excommunicatus
esse convincitur. Quid ergo erit, quod, tot sanctorum patrum concilio
15contempto, excommunicatus ad apostolicam venit sedem? Audiat itaque, quod in Cartaginiensi
concilio scriptum sit de talibus: Si quis excommunicationis tempore ante
audientiam communicare praesumpserit, ipse se imperpetuum damnavit . Haec vero
beatus Gregorius secutus, hunc anathematis maledictione damnavit dicens: Cunctas
vero personas, quas veneranda concilia , scilicet Nicenum, Constantinopolitanum, Ephesinum,
Calcedonense, respuunt, respuo, et quas venerantur, amplector, quia universali
sunt consensu constituta, se et non illa destruit, quisquis praesumit aut solvere, quos
religant, aut ligare, quos solvunt. Quisquis ergo contra hoc facit, anathema sit . Intelligat
igitur omnis ecclesia, quod hic monachus Calcedonensis concilii sententia apertissime
excommunicatus se ipsum solvit, ac populus Romanus, suo more nummorum
canones secutus, ad apostolicum eum sedis apicem provexit. Quis ergo dubitat hunc cum
ordinatoribus suis manifestissime Gregoriani anathematis maledictione esse perculsum?
6. Quid plura? Saxones, qui in sacro baptismate fidem accipiendo manum veritati
dedistis, adestote, auscultate mecumque incommodum ac periculum vestrum cognoscite!
Attendite, quaeso, quod leges, quas piissimi imperatores pro vestra vestrorumque filiorum
ac totius christianitatis salvatione condiderant, unius monachi pertinacia solvere
ac delere laborat. Nam legislatores omnes homines, quemque pro sua suorumque
utilitate, leges intelligere volunt. Unde in primo libro Codicis scriptum est: Leges
sacratissimae, quae constringunt vitas omnium, ab omnibus intelligi debent, ut universi,
praescripto earum manifestius cognito, vel inhibita declinent vel permissa sectentur .
Inde opere pretium est curiose intendere, quam firma censura vobis omnibusque christianis
propriae hereditatis possessionem illaesam permanere velint. Scriptum enim
est in libro Institutionum ita: Omnis hereditas aut testamento aut successione ab
intestato aut tacito pacto transit ad heredem . In eodem: Intestatorum autem hereditates
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|