Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
egreditur Rhodanus et a quo adiacentes populi nominantur
Lemanni. Hunc supra Gebennensem vocavi.
LYCOMEDES lacus est Ethiopie propinquus Psillis populis
qui ore serpentum exhauriunt venena vulneribus.
LORISMA lacus est in Minori Asya in aspectu fere insule
Rhodiorum.
LUCRINUS lacus est Campanie inter Mesenum, Baiarum caput
et Euboicas Cumas, Lucrinus (ut veteres dicunt) a lucro
dictus. Nam cum in eodem multitudo piscium caperetur, ex
quibus maximum mercatores consequebantur lucrum, Lucrinus
dictus est. Verum cum plurimum estuans mare, quod penes
est, obesset piscantibus et ob id minui videretur vectigal
quod exinde persolvebatur Romanis, a senatu Iulio Cesari datum
opus est ut Lucrinum a maris impetu immunem redderet;
qui labore maximo atque sumptu, oppositis molibus et parvo
relicto mari hostio, Lucrinum ab estu maris securum reddidit.
Quam ob rem a non nullis postea Aque Iulie appellate sunt;
alii Maris Otia vocavere, a quibusdam Mare Mortuum appellatur.
Sane etsi non omnino repletus harenis sit, modicum tamen
vacui reservavit, quod magis aliquibus navibus quietam aliquando
stationem prestat quam piscatoribus lucri
commodum.
LUMIE lacus est apud Babiloniam Caldeorum, plurimum liquidi
bituminis evomens quo creditur quondam a Semiramide
Assyriorum regina et testaceo latere Babiloniam omnem muris
instauratam.
LUNE lacus est Athamanie tenuia accendens ligna, ex cuius
aqua si quis potaverat aut in insaniam labitur aut solvitur in
soporem.
MALEFICUS lacus est Scotissei, quem etiam Insanum vocant.
Hic die fit amarus ac salsus tantundenque dulcis atque potabilis,
nocte vero serpentes albos vicenum cubitorum emictit in
aridam.
MANDALUS lacus apud Ethiopas est.
MAREOTIS lacus est, qui olim Crapotes dicebatur, penes
|
|