Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 616


4. Praeterea, poenitentia omnes defectus ad perfectum revocat. Sed aliae virtutes
defectus singulares removent. Ergo, cum poenitentia sit quaedam virtus, ut
dicit Ambrosius, videtur quod ipsa potissime debeat dici cardinalis.
5. Praeterea, magis est laudabile dare aliquid de proprio quam reddere alienum.
Sed liberalitas propria largitur, iustitia autem unicuique quod suum est
reddit. Ergo liberalitas magis debet esse cardinalis virtus quam iustitia.
Solutiones
Solutio
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod virtutes quatuor quae hic
enumerantur, dicuntur generales, et principales, et cardinales. Quia enim principium
cuiuslibet rei est potissima pars eius, etiam plus quam dimidium, ut dicitur
in 1 Ethic., ideo illud quod est potissimum in quolibet genere, dicitur
principale in genere illo. Et quia habitus pensatur ex actibus, et actus ex obiectis
sive materia; ideo virtutes principales dicuntur quae sunt circa illud quod
est potissimum in materia vel materiis virtutum; sicut potissimum in illis quae
ad concupiscibilem pertinent, sunt delectationes secundum tactum; unde temperantia,
quae est circa illas delectationes, est virtus principalis; et eutrapelia,
quae est circa delectationes quae sunt in ludis, est virtus secundaria: sicut ars
ad quam pertinet finis navis, qui est navigatio, scilicet gubernatoria, est principalis
respectu illius artis quae facit navem, quia finis est potissimum in unoquoque;
et in arte quae facit navem, est principalior illa quae inducit formam
quam quae praestat materiam.
Et quia ad illud quod est potissimum in qualibet re, ordinantur omnia quae sunt
illius rei; ideo virtutes et artes principales movent secundum suum imperium
virtutes et artes secundarias ad actus proprios, sicut ars gubernatoria imperat
ei quae facit navem; et ex hoc dicitur architectonica respectu eius, quasi princeps
ipsius. Et quia actus moti fundantur super actione moventis, ideo actus
secundariae virtutis fundantur super actione principali, sicut fundatur super
cardinem motus Ostii; et ideo virtus principalis dicitur esse cardinalis, et virtus
secundaria dicitur adiuncta illi. Omne autem quod movetur ab aliquo, agit in
virtute moventis sicut instrumentum eius: et ideo etiam motus virtutis cardinalis
participatur quodammodo in virtutibus adiunctis: et secundum hoc virtus cardinalis
dicitur generalis, inquantum pluribus virtutibus adiuncta; dicitur pars
eius, inquantum modum suum participat.
AD OBIECTA
Ad primum igitur dicendum, quod non dicuntur generales per praedicationem,
sed per quamdam participationem, ut dictum est; unde eis non assignantur species,
sed partes.

Torna all'inizio