Petrarca Franciscus: Africa

Pag 266

LIBER NONUS


Transivit celi medium. Tu dulcia prome
Verba, quibus mens alma scatet, placidoque volentes
Et longo sermone feras, partemque diei
Et partes pelagi minuens.» Tunc ille coactus
Incipit - hic omnes tenuerunt murmura naute
Et comites siluere ducis -: «Vestigia Fame
Rara sequens, quantum licuit per secula retro
Omnia pervigili studio vagus ipse cucurri,
Donec ad extremas anima rapiente tenebras
Perventum primosque viros, quos Fama perenni
Fessa via longe ignotos post terga reliquit.
Hic quisquis merito fulgens fuit obvius, illum
Amplexu tenuisse animi michi gloria summa est
Inque locum cari semper coluisse parentis.
Precipue illustres calamo florente poetas
Admisi atque ima cordis sub parte locavi.
Milibus ex tantis unus michi summus Homerus,
Unus habet quod suspiciam, quod mirer amemque.
Ille michi e celo veniens tam sepe videtur,
Ut stupeam potuisse hominem sic alta tenere,
Astrorum sic nosse vias, sic climata terre!
Qui licet ante novos reges et tempora Rome
Floruerit, tamen hoc in tempus mente reduxi
Presentemque animo ficta sub ymagine feci.



130




135




140




145




150
Torna all'inizio