Vult per presbiteros et Fratres spirituales,
Ut lacrimosa sibi recitetur passio Christi.
Inter quos stabat Domini ioculator amenus
Frater Iuniperus, qui verbi nectare plenus
De Domino calida profundere verba solebat.
Hunc, quodam dulcore novo perfusa, requirit
Virgo, novum poscens de Christo si quid haberet
Pre manibus frater; qui de fornace profundi
Pectoris emittens scintillas eloquiorum,
Virginis oblectat aures, animumque remulcet.
Ad flentes tandem se vertit mater alumpnas,
Et paupertatem Domini conmendat eisdem:
Laudans commemorat celestia dona, suosque
Devotos et devotas benedicit, et orat
Detur ut a Domino benedictio rel[l]igiosis
Pauperibus cunctis presentibus adque futuris.
Cetera quis referat sine fletu? quisve subortas
Contineat lacrimas, ubi casus tam lacrimosus
Nil preter lacrimas, luctum fletumque refundit?
Astant Francisci sotii duo, de quibus unus
Angelus est dictus, qui conlacrimando remulcet
Merentes alios; Alter, Leo nomine, deflens
Clare decessum lacrimosa dat ob[s]cula lecto.
Plangunt filiole matrem, matrisque recessus,
Dum se destitui dulci solamine cernunt;
Delegant lacrimas in euntem, flentque quod eius
Transitus ipsarum sepel<l>it solacia tota.
Vix pudor ipse manus retrahit divellere crines,
Dilaniare genas: hinc pectora fortius ardent,
Quod nequit exterius prorumpere flamma doloris:
"Quoque magis tegitur, tectus magis estuat ignis ".
Claustralis dominas cogit censura silere,
Singultusve graves prodit dolor immoderatus.
Hoc tamen inmensum poterat levigare dolorem;
Quod iam non moritur moriens, set mortua vivet.
Esse pium reputo morientem flere, piumque
Huic congaudere; sibi nam debetur utrumque:
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|