Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 172


QUAESTIO 1
Hic est duplex quaestio. Prima de definitione articulorum. Secunda de explicita
eorum cognitione.
Circa primum quaeruntur duo: 1. De articulo secundum se; 2. De distinctione
articulorum ad invicem.
ARTICULUS 1
Utrum definitio Richardi de S. Victore
de articulo sit competens
Ad primum sic proceditur.
1. Et exponitur definitio Richardi de Santo Victore, quae talis est: «Articulus
est indivisibilis veritas de Deo, arctans nos ad credendum». VIDETUR autem
quod sit incompetens. Quia indivisibilis veritas est veritas incomplexi. Sed fides
est de complexi, ut supra dictum est. Ergo articulus fidei non est «indivisibilis
veritas».
2. Praeterea, inter articulos fidei ponuntur aliqua quae non pertinent ad Deum
nisi sicut ad causam, sicut carnis resurrectio. Sed hoc non sufficit ad hoc quod
dicatur veritas esse de Deo: quia sic omnis veritas a Deo est; non tamen omnis
veritas ad articulum fidei pertinet. Ergo videtur quod inconvenienter dicatur
«de Deo».
3. Praeterea, arctatio necessitatem importat. Sed fides voluntaria est: quia nullus
credit nisi volens, ut dicit Augustinus. Ergo male dicit,
quod est «arctans ad credendum».
4. Item, ponitur alia definitio Isidori: «Articulus est perceptio divinae veritatis
tendens in ipsam». Quia perceptio divinae veritatis est etiam per rationem
naturalem, sicut quod scimus Deum esse; et tamen de hoc non est articulus.
Ergo male definit articulum.
5. Item, obiicitur de definitione Hugonis de Santo Victore: «Articulus est natura
cum gratia». Quia articulus est res credita. Sed natura cum gratia est credens.
Ergo, cum credens non sit creditum, articulus male definitur.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod articulus possit dici formatus et informis. Obiectum
enim proportionatur habitui. Sed fidei obiectum est articulus. Cum ergo fides
sit formata et informis, videtur quod etiam articuli.

Torna all'inizio