Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 875


unus esset in Monte Cassino et alius esset Toleti, et uterque eadem die signaret
qua hora luna oriretur apud utrumque, et inventum est quod citius
orta est illi qui erat in Monte Cassino quam illi qui erat Toleti, per horam
unam. Cum ergo luna per quattuor et viginti horas moveatur circam totam
terram, quater et vicies tantum continet tota terra quantum sit de
Monte Cassino usque Toletum. Possunt autem esse mille miliaria a Monte
Cassino usque Toletum, et ita videtur patere quod per quattuor et viginti
mille miliaria extenditur latitudo terre. Sed quanta est latitudo tanta est
profunditas, cum sit sp<h>erica. Quomodo ergo dicit Jeremias: « si investigari
possunt fundamenta terre deorsum » , quasi non possit mensurari, et
Ecclesiasticus: « latitudinem terre quis dimensus est? » . Videamus si possumus
solutionem huius profunde questionis, sine preiudicio melioris sententie.
Dicimus quod celi non possunt mensurari sursum, quia quantum
sit spissum celum supra sidera que sunt in octava sp<h>era, nullus astronomus
potuit scire ex vi astronomie nisi per Spiritum sanctum esset ei revelatum,
sicut per Spiritum sanctum revelatum fuit prophetis quod aque
sunt super firmamentum. Illud autem quod dicit Jeremias: « fundamenta
terre investigari deorsum » , satis patet, quia nullus scit qualiter sit disposita
deorsum. Quidam autem dicunt quod deorsum tota est cooperta aqua
et hoc satis apparet quia aqua naturaliter est supra totam terram. Quod
autem est discooperta in nostro hemisperio, est contra naturam, quia Dominus
posuit terminum mari: Job. 38, 8-10. Cum autem inferius non sint
homines, non est necesse ut fiat talis vis aque, nec aliquis posset probare
quod ibi sint homines. Alii dicunt quod ibi sint homines, quod credo esse
falsum. Si niteremur super hac questione, extra propositum esset. Preterea
latitudinem terre quis posset metiri nisi sumeret rectum proportionale curvo,
quod non est, nec est illa omnino sufficiens probatio quam diximus de illis
duobus quorum unus fuit in Monte Cassino et alter Toleti. Si quis autem
contendat quod verissima demonstratione probatum est quanta sit latitudo
terre, sicut dixit magnus Aristoteles, habemus quid dicamus. Dicimus ergo
sic: « quis dimensus est? » , quasi dicat 'rarus'. Sumitur quis non pro impossibilitate,
sed pro raritate, sicut et ibi dicitur, Eccli, 31, 9: « quis est hic
et laudabimus eum?» .
Geometria etiam sibi servit et maxime servivit in divisione terre decem
tribuum. Quomodo enim tanta terra recte fuisset divisa, nisi accessisset
geometria, maxime cum dicat Dominus, Num. 26, 54: « pluribus





380




385




390




395




400




405




410
Torna all'inizio