Solutio
Respondeo dicendum, quod caelum empyreum ratione investigari non potest:
quia quidquid de caelis cognoscimus hoc est aut per visum aut per motum.
Caelum autem empyreum nec motui subiacet nec visui, ut in littera dicitur, unde
nec naturali ratione sed per auctoritatem est habitum: et est corpus quod principaliter
ordinatum est ut sit habitatio beatorum, et hoc magis propter homines
quorum etiam corpora glorificabuntur, quibus locus debetur, quam propter
Angelos qui loco non indigent; et quia illa gloria excedit investigationem
humanam, ideo etiam et caelum empyreum.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod caelum empyreum dicitur intellectuale, quia
nostris visibus non subiacet, sed intellectu tantum capitur, non quod in se non
sit visibile.
Ad secundum dicendum, quod caelum empyreum dicitur locus contemplationis,
non quantum ad necessitatem, sed quantum ad congruitatem, sicut etiam
ecclesia dicitur locus orationis.
Ad tertium dicendum, quod probationes Philosophi hoc demonstrant, quod extra
totum universum non sit aliquod corpus, non quod extra hoc caelum non sit aliud
caelum: quia in numero sphaerarum etiam Philosophi dissentire inveniuntur.
Ad quartum dicendum, quod ratio iam dicta est, quare Philosophi hoc caelum
non cognoverunt: quia nec motui nec visui subiacet: et tamen multa quae de
istis dixerunt, non demonstrative, sed probabiliter cognoverunt; unde ipsemet
Philosophus testatur topica solutione
se solvere quaestiones difficiles.
Aliae etiam rationes non sunt cogentes: quia ultimum caelum quod movetur,
non est in loco per se sed per accidens, ut dicit Philosophus:
ubi Commentator etiam diversas sententias Philosophorum de hoc posuit: nec
etiam oportet quod id quod sine motu bonitatem divinam participat sit corpus:
nec iterum oportet quod multiforme reducatur ad uniforme corporeum.
|
|