Salimbene de Adam: Cronica

Pag 941


dicens, V: Dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum
absque ullo termino, et descendent fortes eius et sublimes eius gloriosique
eius ad eum. Et iterum Dominus dicit, Mat. XXV:
Discedite a me, maledicti, in ignem eternum, qui paratus est diabolo
et angelis eius, pro eo quod non solum opera misericordie
non fecistis, immo similia demonibus exercuistis tormenta. Hinc
Iob dixit, XXIIII: De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima
vulneratorum clamabit, et Deus inultum abire non patitur. Unde
Dominus, Iere. IX: Numquid super gentem huiuscemodi non ulciscetur
anima mea? Certe ulciscetur, quia Deus ultionum Dominus
est. Ideo sic habetur in Iob IIII: Vidi eos qui operantur iniquitatem,
qui seminant dolores et metunt eos, flante Deo, perisse
et spiritu ire eius esse consumptos.
Qua die et quota illi de Gipso i[n]g[re]ssi s[un]t Rokettam, et qua de causa
Roketta dicta est Tiniberga, et quod tria milia hominum fuerunt in
obsidione ipsius.
Ingressi sunt autem in Rokettam supradicti homines de Gipso
in Kalendis Augusti, id est in Vinculis sancti Petri, et fuerunt
ibi inclusi usque ad festum sanctorum martyrum Ypoliti et Cassiani,
qua die egressi sunt inde. Et dixit michi quidam iuvenis,
qui semper cum eis fuit, quod intus erant trecenti homines et
ducenti XL equi. Foris vero in obsidione fuerunt tria milia, computatis
Reginis cum amicis suis, qui per diversa contubernia et
diversos exercitus hinc inde per montes ordinati circa Rokettam
et dispositi erant. Et si cepissent eos Regini (quia capi poterant,
nisi Parmenses et Bononienses, qui se de pace intromittebant,
impedimento fuissent), procul dubio guerra eorum terminata
fuisset, eo quod omnes capitales eorum inimici in Roketta
erant inclusi; et habebant exterius manganos et trabuccos, quorum
ictus illi de Roketta sustinere non potuissent. Est autem
Roketta distans per unum miliarium a Saxolo et per X a civitate
Regina. Hec est vallis montibus circumclusa, in cuius vallis meditullio
est monticulus quidam, super quem edificata est hec Roketta,

Torna all'inizio