Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 200


ARTICULUS 3
Utrum in ratione possit esse peccatum
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod in ratione non possit esse peccatum. Ratio enim potentiam
cognitivam nominat. Sed peccatum ad affectum pertinet. Ergo in ratione peccatum
non est.
2. Praeterea, in 3 de Anima dicit Philosophus, quod intellectus
semper est rectus. Sed ubi est rectitudo perpetua, ibi non potest esse peccati curvitas.
Ergo in ratione, quae ad intellectum pertinet, peccatum esse non potest.
3. Praeterea, Dionysius dicit, peccatum esse contra rationem.
Si ergo in ratione esset peccatum, in ratione aliquid contrarium rationi existeret,
quod est impossibile. Ergo et primum, scilicet in ratione peccatum esse.
4. Praeterea, superior ratio habet hunc actum ut contemplandis aeternis inhaereat,
sicut supra dictum est. Sed ex hoc quod aliquis aeternis inhaeret, non peccat.
Ergo in ratione, ad minus superiori, non potest esse peccatum.
5. Praeterea, in partibus animae invenitur aliqua perpetuae corruptionis, scilicet
sensualitas: invenitur etiam aliqua in qua potest esse et peccati curvitas et
virtutis rectitudo. Ergo ad perfectionem potentiarum animae oportet esse aliquam
quae sit perpetuae rectitudinis. Sed hoc nulli congruentius adscribitur
quam superiori rationi. Ergo in ea non potest esse peccatum.
SED CONTRA, eligere ad rationem pertinet. Sed contingit esse electionem rectam
et non rectam. Ergo videtur quod in ratione possit esse peccatum.
Praeterea, sicut se habet ratio speculativa ad scibilia, ita se habet ratio practica
ad operabilia. Sed in scibilibus contingit esse peccatum in ratione speculativa
ex eo quod quis non recte ratiocinatur. Ergo videtur quod etiam in operabilibus
contingat esse in ratione peccatum, ex eo quod non recte eligitur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod rationis peccatum potest dici dupliciter. Uno modo
ex eo quod est ipsius rationis secundum se: et sic dicimus esse in ratione peccatum,
quando iudicando errat, sive sit in speculativis, sive in operativis; et hoc
est peccatum in cognitione, ex eo quod male syllogizatur. Alio modo dicitur
esse peccatum in ratione ex parte voluntatis, quae per iudicium rationis regulatur,
ut tunc in ratione peccatum esse dicatur, quando sequitur perversa electio.

Torna all'inizio