4.  Impietatem , id est, idololatriam et culturam 
daemonum. 
5.  Gloriae . De hac gloria dicitur in Evangelio secundum 
Matthaeum:  Filius enim hominis venturus  
 est in gloria Patris sui, cum angelis suis . Et est ordo: 
gloriae Jesu Christi magni, etc. 
6. AMBROS.  Nemo te . Contemnat te nemo, dicit. Si  
valde sit aliquis ferox, arguas eum peccantem. 
CAP. III.—1. AMBROS.  Eramus enim . Objiciebant  
vero ei quorumdam impietatem, ob quam multi fidelium 
bonum existimabant, si adversus hujusmodi  
litem exercerent. 
2. LANFR.  Eramus enim . Quasi diceret: Nulli  
spernendi, etiamsi insipientes sint et increduli, quia  
aliquando eis similes fuimus: sed per gratiam Dei  
salvati fuimus. 
3.  Per lavacrum . Per baptismum dicit, in quo  
regeneratur et renovatur homo, adveniente in  
eum Spiritu sancto, per quem fit remissio  
peccatorum.
  |  
  |