Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod Deus, simpliciter loquendo,
maius bonum vult peccatori praedestinato quam iusto praescito; sed «ut
nunc» vult iusto praescito. Haec autem determinatio «ut nunc» non cadit ex
parte dilectionis, sed magis ex parte obiecti: quia dilectio Dei non variatur per
tempora: ab aeterno enim isti praedestinato voluit maius bonum. Unde simpliciter
concedendum est, quod magis diligit praedestinatum quam praescitum.
Et per hoc patet responsio ad obiecta, quia procedunt «ut nunc».
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod quantum ad bonum praemii essentialis
aequaliter diligit poenitentem et innocentem, si aequalem habeant caritatem,
vel illum magis qui maiorem caritatem habet; sed quantum ad praemium
accidentale plus diligit innocentem propter dignitatem innocentiae, ad quam
non potest pervenire poenitens.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis poenitens resurgat in aequali caritate,
et ita bonum quod sibi vult Deus, sit aequale consideratum in se, est tamen
maius in comparatione ad ipsum cui datur: sicut quanto aliquis est magis indigens,
magis sibi impensum reputatur beneficium; et propter hoc dicitur Deus et
Angeli plus gaudere de conversione eius; sicut homo plus gaudet de modico
signo sanitatis alicuius infirmantis quam de integra sanitate, dum eam habebat.
Vel dicendum, quod hoc dicitur ex hoc quod poenitens frequenter magis humilis
et fervens et cautus resurgit.
Ad secundum dicendum, quod Deus non magis operatur in eo cui de novo
infundit gratiam, quam in eo in quo eam continuat: sicut nec sol illuminans
aerem tenebrosum plus quam continuans lumen: nihil enim potest subsistere,
nisi Dei operatio continuetur in ipso.
Ad tertium dicendum, quod quamvis sit maius respectu illius qui liberatur, non
tamen est maius simpliciter.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod quantum ad bonum naturae plus diligit
Deus Angelum quam hominem; sed quantum ad bonum gloriae se habent ut excedentia
et excessa: quia quosdam homines plus, et quosdam Angelos plus, et quosdam
aequaliter: quia homines erunt aequales Angelis, et quidam etiam superiores
Angelis; et unicuique providit secundum exigentiam naturae et status sui.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Non enim plus diligit pater filium infirmum
quam sanum, quia ei impendit remedia quae non impendit sano.
|
|