Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 94


pira elixa et quoscumque alios laudatos invenies. Cucumeribus citrinis [99ra] involvendo in sirupo violato rarissime uti licet et non nisi in peracutis propter vehementiam incendii; pessimum enim sanguinem generant. Extremitates cichoreae vel endiviae elixentur et proiecta aqua bene exprimantur. Adde parum salis, quia cibi febrientium valde parum salsari
debent, acetum vel agrestam et offer cum pane ad manducandum. Est enim cibus electus, qui dyscrasiam alterat et corroborat appetitum. Regula: si contingit pueros citra quartum decimum vel undevicesimum annum continua laborare, quantum est de natura morbi, simili regimine indigent, sed ratione aetatis et vehementia appetitus et digestionis copiosiori cibo debent uti et minus subtili, nec sunt subtrahenda omnia, quae subtraherentur maioribus in acutis, ut vinum, carnes et similia, sed sunt offerenda cum magna cautela, ut vinum lambruscarum vel aliquod vinum album mixtum vehementer cum tipsano vel aqua simplici, et numquam in horis accessionis nec tempore status, et parum valde,
et quanto plus mixtum fuerit, tanto melius et dulcius steterit mixtum, antequam bibatur, vel ponatur in fonte frigidissimo per noctem cummica panis cooperto vase, vel infundatur in eo panis assus, vel detur acetum album vel rubeum bene mixtum loco vini pectore stante sano, vel de carnibus pulli parvi et maxime feminini, quia carent siccuositate
– signum huius, quia, ut ait Aristoteles in libro De animalibus, in aetatibus primis pinguedine carent in textura intestinorum –, aves parvae non paludosae, quae iam dudum ovis incubuerunt, et similia, et quanto plus acuitur aegritudo, ut circa statum et in paroxysmo, subtilior[99rb] et minus de diaeta est offerendum, considerantes, si virtus poterit tolerare. Sed medici nostri temporis bene docent et male vivunt, praetermittentes quidquid dicitur in aphorismis ab Ypocrate. Semper a principio usque ad finem farre utuntur et similibus nec secundum tempora morbi diversificantes.
Regula: in febribus acutis neque vinum neque carnes, ova, lac, caseus, pisces, pinguedines nullae et istis proportionalia sunt exhibenda. Alia regula: semper de consueto regimine paulatim admutandum est. Potus horum sit tisanum cum illis considerationibus, quae docentur in libro De regimine acutorum; et est magnae virtutis sucus cum aliquo sirupo,
vinum granatorum, aqua calida, actu si tolerari potest, quae fuerit grandinea, nivalis, pluvialis, fontium vel fluminum laudabilium, vel in eadem aqua coquantur herbae aliquae frigidae supradictae etiam capitulo de sirupis, quod est valde bonum, vel prius sit calefacta et postea

Torna all'inizio