Arnulfus Mediolanensis: Liber gestorum recentium

204


sancta scilicet theophanie sollempnitas. Studet ergo sollicitare
presentes, vocare absentes, clericos et laicos,
abbates et monachos, amicam sibi non omittens turbam
agrestium. Cumque dies instaret festus, factus est multorum
in ecclesia yemali conventus illis tamen absentibus,
cum quibus istam se facturum iuraverat electionem. Celebratis
itaque missarum solempniis primo concionatus ad libitum
ac multa de iusto pastore commemorans, adstante
quodam Bernardo legato Romano elegit Attonem
adhuc tantummodo clericum ac tenera etate iuvenculum
invito clero et multis ex populo, adeo, ut stomachati recederent
ab ecclesia. Pro dolor! Altare sacrosanctum ecclesie

Torna all'inizio