Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 140


resolvuntur et solvunt parum et cum tortione. Nos vero hoc incommodum vitare volentes ceram remollimus parum olei apponentes. Item aliter et melius: bullimus zuccarum aqua resolutum vel aliquem sirupum, donec adeo inspissetur, quod gutta proiecta supra marmor indurari videatur, acsi inde pennidiae fieri deberent, et ibi pillulas involvimus et siccamus. Idem facimus de melle adeo cocto, sicut profundis suppositoriis solet coqui. Vel aliter: madefac pillulas parum in aqua infusionis gummi arabici et habeas pulverem amydi vel pennidiarum vel zuccari ad libitum in scutella una, proice pillulas madefactas intus et inter duas scutellas move et siccari permitte. Vel offerimus eas in nebula involutas vel cum ovo sorbili vel cum lacte amygdalarum vel pultibus aliquibus vel includimus eas in botro uvae vel in ceraso vel implemus os vino, et elevato collo, quanto profunditus possumus, circa radicem linguae imponimus. Pulveri vero dulcorando tantundem zuccari admiscemus. Electuaria vero quaedam propter nimiam amaritudinem dulcorari non
possunt, ut picra, hiera Rufini, hiera picra, quae reducimus in pillulas et dulcoramus ut prius vel offerimus more electuarii in melle rosato involuta. Quaedam vero non sic amara sed tamen horribilia reddimus meliora admiscendo eis in frigida causa cingiberatam usualem vel et in nobilibus pliris vel diamargariton, in calidis causis zuccarum violatum
vel diarrhodon abbatis et similia. Vel purgamus ea, <ut> in proximo capitulo [107ra] dictum est, vel reducimus <in> stomaticon vel sirupos vel claretum, sicut inferius dicetur.
CAPITULUM IV. DE CAUTELA EIUS, QUI PURGATUR, CUM EST IN PURGATIONE, SCILICET IN TOTO DIE PRIMO
Qui purgatur, cibum caveat vehementer, priusquam medicina inceperit operari, quod scitur per tortionem ventris et sensibilem motum superfluitatum per corpus, et multum ieiunandum est de supremis, si virtus poterit tolerare. Alioquin bucellam panis infusi in vino sumat, vel aliquod brodium pingue, si fuerit sine febre nec colerious, bibat. Colericus
vero et febriens in vino granatorum panem infundat vel sumat aliquod electuarium confortativum, ut zuccarum violatum vel diarrhodon. Et cum cibus sumitur ante perfectam corporis mundificationem, retinetur in corpore medicina. Et sunt quaedam medicinae, in quarum

Torna all'inizio