Tristia, et eximiis sua Roma ingrata tropheis,
Exul ut a patria deserto in rure senescat
Solus et a fidis longe semotus amicis;
Nec videat sibi dulce aliquid, qui dulcia nobis
Omnia preripuit; tum cari iniuria fratris
Exagitet, doleatque suos non equa ferentes;
Filius extremos inglorius aggravet annos.
Indigno tandem atque inopi claudare sepulcro,
Iratusque tibi et patrie moriare relicte,
Scipio, et infames saxis inscribe querelas.
Tu quoque finitimo semper quatiare tumultu,
Si secum posthac, coniunx carissime, firmum
Fedus habes: videas abeuntes funere natos
Intempestivo, et fedatos cede nepotes
Alterna. Veniens illa de gente cruentus
Rusticus insultet generi per vulnera vestro,
Et trahat ante rudem vinctos per menia currum,
Ornet et ex vobis proprios tua Roma triumphos!»
Dixerat: ac circum gemitum lacrimasque videres
Astantesque fero attonitos intendere fini.
Illa manu pateramque tenens et lumina celo
Attollens: «Sol alme» inquit «superique, valete;
Massinissa, vale, nostri memor.» Inde malignum
Ceu sitiens haurit non mota fronte venenum,
Tartareasque petit violentus spiritus umbras.
|
750
755
760
765
770
|