Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 226


aliqua redeundi, quod totum Anthenor dolose procurauit de Amphimaco
pro eo quod restitit uerbis eius quando ipse primum cum
Henea dixit Priamo pacem cum Grecis esse querendam.
O quantum expedit sapienti illam cautelam de se habere ne turbacionis
et sediccionis tempore sit ante alios proloqutor et quod
ipsemet ponat ori suo custodiam! Proloqucio enim Amphimaco
dampnum fuit. Non enim Anthenor sibi alias relegationis exilium
procurasset. Sed deus, qui semper iniustas vlciscitur iras, punit
hominem pena quam alii procurauit. Nam eciam ipse Anthenor,
Henea tractante, fuit a Troya perpetuo relegatus, prout sequencia
presentis hystorie declarabunt.
Existentibus igitur Vlixe et Dyomede inter Troyanos in regis
pallacio pro colloquio simul iunctis, repente factus est mirabilis
sonitus inter eos et uociferaciones multe quasi clamancium audite
sunt in ingressu loci ubi predictum colloquium tractabatur. Propter
quod Ulixes et Dyomedes ualde perterriti timuerunt ne tumultus
populi irrueret in ipsos, ad mortem eorum scilicet aut offensam.
Alii putauerunt filios regis esse, qui ad capcionem ipsorum duorum
regum legatorum, Dyomedis scilicet et Vlixis, propter relegacionem
Amphimaci anhelarent. Sed diligenter exquisita causa ipsius
sonitus et clamoris, nullo modo percipi potuit quidnam esset.
Quare colloquio dissoluto omnes qui uenerant in regium pallacium
recesserunt ab eo.
Anthenor uero Vlixem et Dyomedem secretum traxit in locum
ubi satis secure loqui poterant de dolosis archanis eorum. Et solis
tantum consedentibus illis tribus, Vlixes dixit Anthenori: "Ad quid
trahis tantis expectacionibus uota nostra ut res nobis a te promissa
suum non consequatur effectum?" Dixit Anthenor: "Sciunt dii
uoluntatem meam quia ad nichil aliud uigilo cum Henea nisi quod
promissa vobis per nos celeriter compleantur. Sed impedimentum
uotorum nostrorum est quedam mirabilis structura deorum, quam
meo, si placet uobis, explicabo sermone. " Cui dixit Dyomedes:
"Placet et gratum est nobis. " Quibus Anthenor sic ait: "Certum
et indubitatum est in hac urbe quod rex Ylius, qui Ylion

Torna all'inizio