et praeliorum consiliis immiscere . Quod vero rebus bellicis danda sibi opera non fuisset,
sanctus testatur Ambrosius: Bellicarum , inquit, rerum studium a nostro offitio prorsus
videtur alienum, quia animi magis offitio, quam corporis intendimus, nec ad arma
iam spectat usus noster, sed ad pacis negocia?.
P . Optime mihi video satisfactum, quod nec pro liberandis vel defendendis
ecclesiae facultatibus terrenae militiae studere debuerit, nec belli operam inpendisse
convenerit. Tantum cetera quae proposuisti prosequere, videlicet quod multimodis
sese homicidiis immiscuerit, sacrilegio sese polluerit, periuriis obligaverit.
R . Primo velim mihi respondeas, si possit homicida vel periurus iure vocari,
qui ad homicidium vel ad periurium perpetrandum alios impulerit et qui talia perpetrari
praeceperit?
P . Ita divinae scripturae sentire videntur et omnium divinorum eloquiorum in
hoc sibi testimonia concinunt. Quae cum non adeo in promtu, a te doceri desidero.
R . Pater Augustinus: Nichil aliud est cum male facientibus male facere,
quam eorum iniquitatibus consentire et quod male faciunt approbare . Item Innocensius
papa: Negligere , inquit, cum possis devitare vel deturbare perversos, nichil est
aliud quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit
obviare . Pius papa: Quid prodest , inquit, illum suo errore non pollui, qui consensum
praestat erranti? Sine dubio enim contra mandata dimicat et qui peccat et
qui consensum praebet peccanti .
P . Constat eum et homicidam et periurum posse vocari, qui aliis homicidii vel
periurii auctor extiterit. Sed quando et ubi et quomodo talium auctor extiterit, nosse
velim, et quid super his auctores divinorum eloquiorum sentiant, exponere non sit
honerosum.
R . In eo malorum istorum omnium reatum contraxit, quod Rodulfum in regem
creari super hunc dominum suum praecepit, cui sepius multes sacramentis obstrinxit
se; quod etiam omnes alios Teutonicorum principes a sacramentis, quae eidem Heinrico
domino suo debebant, absolvit et ad pugnam cum illo habendam mandatis et litteris
et crebris nunciis incitavit. In eo vero se sacrilegio polluit, quod ecclesiasticam
illi peccuniam ab oratoribus Petro missam direxit, et ad conflationem maioris odii
sepissime destinavit.
P . Ut de homicidiis Teutonicorum et periuriis interim sileas, quis auctorum
sacrilegium nominavit peccuniam ecclesiae Teutonicis missam?
R. ?Par , inquit Hieronimus, sacrilegio est rem pauperum dare non pauperibus.
At vero quicquid episcopus habet, pauperum est . Item beatus Ambrosius: Non
ausim dicere quisquam meum nec ecclesia profiteri quicquam suum, quia et quod
meum est pauperum est et quod habet ecclesia, non ad usum suum, sed ad usus
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|