: Chronicon Novaliciense

Pag 256

V


auriculares et precones, qui lustrarent civitates et castellas, ne
homines inconsulto loquerentur de eo. Tantus namque pavor
invasit cunctos, ut minime auderent loqui palam de eo, sed more
scurrarum per calamos fossos ad invicem loquentes, sic insidias
parabant ei. Ipse autem rex genuit filium nomenque indidit
Lotharii, qui, convalescens, ad iuvenilem pervenit ętatem. Gaudet
quippe pater de semine necis; coniugem suadet accipere.
Iste namque obtemperans monitis patris, coniugem accipit. Pater
vero, post dotem, succensus face luxurię nurum viciat, antequam
ad filii perveniat thalamum. O nefas! Libido sodomita inrepit
patres, ut stuprum exerceant in nurus, <et> etiam in filias,
ut in Acta legitur Apollonii. Sed divina pi<et>as inultos habere
non permittit; illum namque fulmine percutit celitus missum.
Hic post perpetracionem vicii, vorticem subivit vadi; morte
namque prereptus, funditus amisit vitam. Cuius filius succedens
in regnum, tenuit Italiam. Putrida igitur radix, ortus ex spinis,
ledens omnia et quę ledere non valens, conculcabat pedibus, per
viam nocentię pertulit passus. Hic dum aliquando de Papia veniret
Taurinum, cum uxore sua, feria IIII, quę est XIII die mensis
novembris, preceptum dedit Arduino marchioni abbacia Bremensis,
qui non post multum tempus mortuus est, transacto vix

Torna all'inizio